Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum peccatum sit res, vel natura, vel substantia ?

ARTICULUS II. Utrum peccatum sit res, vel natura, vel substantia ?

Secundo queritur, Utrum peccatum sit res, vel natura, vel substantia ? quia circa hoc versatur tota intentio tertii et quarti capituli.

Videtur autem, quod non : quia 1. Sine ipso factum est nihil, dicit Augustinus, id est, peccatum.

2. Item, In Littera habetur, quod non est fundamentum.

3. Item, I ad Corinth. vim, 4, dicitur, quod idolum est.

4. Item, Ibidem in Glossa, quod forma idoli nihil est: idolum autem est apparens dulcedo peccati : ergo peceatum nihil est, ut videtur.

Sed contra : Fulgentius dicit, "Illius rei. Deus non est auctor, cujus est ultor."

Item, Sapient. xii, 11, Semen erat. maledicitum ab initio : disit Glossa, ex quo fuerunt in prescientia, fuit in illis aliqua qualitas: et haec est res: ergo peccatum est res.

Ad hoc etiam objicit Magister in principio quarti capituli.

Solutio. Totum hoc solvitur per distinctionem rei, nature, et substantiae.

Res enim potest dici quasi ens ratum per formam : et sic quod caret forma, non est res, ut privatio, et peccatum in quantum peccatum. Dicitur etiam res a reor, reris, non quod sit in opinione sola, sed are ipsa quae tamen est privata, et sic peccatum est res deficiens : et hoc modo accipitur res in auctoritate Fulgentii, et aliis auctoritatibus inductis.

Substantia autem dicitur a natura substantiae : et tunc res est per se existens : et hoc modo nullus actus est substantia : dicitur etiam quasi ab effectu, quia facit subsistere: et hoc. modo bonum opus dicitur substantia, sed non malum: quia malum facit deficere, et bonum facit subsistere in ordine naturalis boni, et confert ad illud: et hoc dicitur. malum non ens, et non habere fundamentum. Quandoque etiam dicitur substantia effective per negationem exponendo, scilicet quod non facit deficere a subsistentia : et sic indifferens dicitur swbstantia, sed malum non est substantia. Quarto modo dicitur substantia quod habet quocumque modo quidditatem in esse: et hoc modo malum Ret substantia.

His etiam modis dicitur natura dupliciter, scilicet quod est causa ordinis : et sic malum et peccatum non est natura, et sic sumitur a Philosopho in VIII Physicoruim, ubi dicit, quod natura est causa ordinis in omnibus. Alio modo dicitur natura illud quod quocumque modo intelligitur : et sic privatio est natura et peccatum.

Et hoc modo per distinctionem solutio patet ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2