Articulus 3
Articulus 3
An omnis pana sit a Deo?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo E, ibi, "Cum igitur omnes in hoc consentiant, etc."
Hic videtur dicere Magister, quod omnis poena sit a Deo: et hoc non videtur: quia legitur, quod Deus mortem non fecit.
Item, Deus non facit quo opus suum sit deterius : sed corruptione opus deterioratur : ergo nec corruptionem corporis facit, nec anime. ,
SED 1N CONTRARIUM est quod dicit Magister in Littera. Et ita legitur in Glossa super illud ad Roman. 1, 26 : Tradidit tllos, etc. "Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates in quod voluerit, sive in POTUM, sive in malum."
Solutio. Magistri hic invenerunt unam distinctionem, quod est pena acta, et contracta poena, et poena inflicta. Pena acta sive quam facimus, peccatum est : et haec non est a Deo, ut dicunt. Pena contracta fomes est, quae in quantum contra voluntatem reluctatur, poena esta Deo juste inflicta : in quantum autem. ad malum inclinat, non est a Deo, sed ab homine, ut dicunt. Jnflicta autem simpliciter est a Deo, sicut inflictio ignis.
Sed quia Magister dicit absolute omnem poenam esse a Deo, ideo dicendum est aliter, quod peccatum (ut supra patuit) ab alio est peccatum, et ab alio pena. Poena aut est damni, aut infligens, Si damni : tunc est a Deo indirecte, quia non influit speciem gratiae vel boni supplentis damnum: et hujus influentie non est ipse causa, sed avertens se ab eo. Unde licet hac poena non sit opus suum deterius in corpore et in anima, tamen ipse non facit hoc, nisi modo dicto. Et sic etiam intelligitur, quod Deus nihil corrumpit existentium, scilicet agendo, sed potius ex eo quod non influit esse sicut faciebat: et hoc non ideo, quia aliter se habet Deus ad rem quae corrumpitur quam prius, sed potius ideo quia res corrupta aliter se habet ad ipsum, Penam autem infligentem infligit Deus, per hoc quod influit speciem alicujus afflictivam, quae contrariatur nature bone, propter ordinem justitia.
Per hoc patet solutio ad primum, qualiter Deus mortem corporis et anime facit, et qualiter non facit.
Ad aliud dicendum, quod illa Glossa ad Romanos bona est et subtilis : et prima pars ipsius tangit id quod operatur Deus, scilicet substantiam actus : et secunda pars tangit opus ordinis, quia malitiam non fagit, sicut ipsa nihil est, sed malum inelinat in quod voluerit, ordinando ut ex eo eliciat bonum propter quod sinit fieri malitiam.
On this page