Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ?

ARTICULUS I. Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ?

Incidit autem dubitatio circa primum, Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ? et, Siex fine pensatur, ex quo fine pensetur ?

Ad primum proceditur sic : 1. Omne agens per intentionem et intellectum, nisi vane agat, praestituit sibi finem ad quem mensurat totum opus: voluntas est sic agens: ergo prestituit sibi finem ad quem mensurat totum opus. Priva probatur ex hoc, quod quidquid de opere non proportionatur fini, ilud va~ num est. Ara patet ex hoc quod dicit Damascenus, quod omnis voluntas in ratione est. Inde sic: Omne opus accipit quantitatem valoris ex eo ad quod mensuratur: opus autem voluntatis totum commensuratur fini : ergo totum accipit quantitatem valoris a fine.

2. Item, In agentibus secundum naturam, in gquibus est forma finis, attenditur bonitas generationis et actus ex for-. ma quae est finis: ergo similiter etiam erit in agentibus ex deliberatione : ergo. iterum sequitur, quod quantitas actualis voluntatis attenditur ex fine. 3. Item, Ratio boni in omnibus est ex fine: ergo multo magis in opere morali, in quo est simpliciter bonum quod est honestum : ergo cum opus voluntatis sit solum morale, quantitas bonitatis vel malitie accipietur ex fine.

Item, Boetius in Topicis dat istam maximam, "Cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est: et cujus: finis malus, ipsum quoque malum est." Si ergo bonus finis facit bonum : et quantitas boni facit quantitatem boni a voluntate : ergo quantitas voluntatis attenditur ex quantitate finis.

Item, Hoc accipitur ex Littera per multas auctoritates.

Sep contra hoc videtur esse instantia per multos actus : ut

1. Aliquis fornicatur cum aliqua, ut ex illa familiaritate revocet eam ab heresi, hic est finis bonus, et tamen opus malum.

2. Item, Aliquis furatur ut pascat pauperem : cujus iterum finis bonus, et opus malum.

Solutio antiquorum Doctorum ad hoc tendit, quod id quod dicit quedam Glossa super illud, Lucerna corporis tut est oculus tuus' : quod quantum intendis, tantum facis : hoc intelligitur in malis generaliter propter contemptum : quia si intendis levando calamum peccare mortaliter et provocare Deum, tu tantum peceas quoad Deum, licet non tantum pecces quoad proximum. Similiter dicunt, quod generaliter intelligitur in indifferentibus : quia in illis verum est, quod intentio tua nomen operi tuo et formam imponit : quia indifferentiam non habet ratione meriti vel demeriti, nisi ex intentione. Sed in bonis dicebant, quod particularis est regula ila: quia in bonis non tantum semper facis, quantum intendis. Si enim des obolum et possis dare plus, et intendis tantum mercari per obolum, quantum per centum millia, non tantum propter hoc mereberis. Et ita dixerunt etiam de malis propter bonum factis: licet enim intentio boni diminuat culpam in talibus, non tamen tollit totam, nec facit opus meritorium. Et in hae solutione steterunt P repositivus Cantuariensis et Gulielmus Altisiodorensis. Potest tamen sine prejudicio aliter dici, distinguendo in eo quod refertuy ad finem, et in fine ad quem referty, id quod ad finem refertur. Korum enim que ad finem referuntur, quaedam sunt cognata fini ex natura ipsorum, hoe est, quod naturaliter sunt ordinata aq ipsum : quaedam autem per naturam sunt obliquata ab ipso: et quaedam nec sic, nec illo modo, quae sunt imposita ad finem, et imposita in obliquatione ab ipso. Similiter finis triplex est, sciljcet primo modo qui disponit rem relatam ad ipsum, ut terminus motus disponit et diffinit motum, sicut forma finis est in generatione : et iste finis est pars complens rem, vel in esse, vel in bene esse. Est etiam finis ultimus intentus quo quiescit agens, licet non motus primo pertingat ad ipsum, sicut finis in naturis est conservatio speciei. Et est tertio modo finis in quo quiescit tota intentio motionis : et hic est in natura assimilando in aliquo primo auctori, secundum quod hoc est unicuique motorum secundorum possibile. In moribus ista adaptantur, scilicet quod actio bona est cognata fini bono : mala autem obliquata : et indifferens, potentia ad utrumque. Finis autem qui est complens actu in bene esse, est forma charitatis in merito: et finis quo quiescit agens, est beatitudo: et finis in quo quiescit tota intentio, est Deus.

Dicamus igitur, quod intentio imponit nomen operi per finem proximum sive primum, in his quae sunt cognata ad ipsum, et in his quae non sunt obliquata ad contrarium. Et tunc numquam habet instantiam : quia sicut in naturis forma movens, inducens est suam speciem in fine motus, ita quantitas charitatis inducit quantitatem meriti in opere sibi cognato et indifferenti.

Et hoc modo procedunt rationes prius inductee.

Ap EA autem quae objiciuntur, dicendum quod non valent: quia non est in talibus relatio per naturam_ operis, sed tantum per cogitationem agentis : et de tali relatione non loquitur hic Ma- gister : quia illa stulta est, si applicatfini quod non est applicabile ei.

Et per hoc patet solutio ad totum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1