Text List

Articulus 2

Articulus 2

Quis est finis ex quo pensatur quantitas voluntatis ?

ARTICULUS I. Quis est finis ex quo pensatur quantitas voluntatis ?

Secundo queritur, Quis sit finis ille ? Et dicit in Littera, quod est charitas quae est finis praecepti.

Videtur autem, quod non. 1. Per illud Eeccle. xu, 13: Finem loqguendi pariter audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Glossa ibidem, id est, ad hoc est omnis homo : ergo omnia referenda sunt ad timorem.

2. Item, Quod charitas non sit finis, videtur ex hoc quod dicitur, FEccle. ix, 1: Nescitt homo utrum amore an odio dignus sit. Constat autem, quod omnis operans scit finem operis sui: ergo finis non est charitas. .

3. Item, Primo libro Sententiarum, distinctione I, habitum est, quod finis dilectionis et usus omnis coperis, est id quo fruendum est: hoc autem est Deus trinitas, sicut ibidem dicitur: Deus autem trinitas non est charitas creata : ergo charitas non est finis operis.

Item, Beatitudo dicitur esse finis omnis appetitus ab Augustino, et Philosopho, et Boetio: hoc autem non est charitas : ergo ipsa non est finis.

4. Item, Sicut charitate movemur in Dei bonitatem, ita per fidem in veritatem, ita per spem in aeternitatem : ergo videtur, cum veritas increata et eternitas sit finis, quod ita fides possit dici finis sicut fcharitas.

5. Item, Nihil movetur ad finem quem habet jam: habens autem charitatem, adhuc movetur in opere meritorio : ergo non movetur ad charitatem : id autem quod est finis, est id ad quod est motus : ergo charitas non est finis.

6. Item, Preterea magis videtur esse obedientia finis pracepti, quam charitas : quia obedientia respicit omne preceptum in quantum est preceptum, charitas autem non: ergo male videtur dicere in Littera.

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa super illud Apostoli, I ad Timoth. 1,5: Finis precepti est charitas : finis est triplex, scilicet determinationis, ut agri in ultima parte sui, cum toto continuato ad terminum illum finitur : et finis consumptionis, sicut panis finitur in ultima parte, in quantum non _ est plus de pane : et consummationis, sicut perfectio finis est.

Dicendum igitur quod charitas est finis operum precepti consummans opera: quia ad ipsam ut sunt merito referuntur. Qualiter autem charitas sit finis et forma et radix et mater, dictum est in I libro Sententiarum : hic autem tantum dicitur, quod ipsa est finis inductus per speciem merili in opus a seipsa, ut est movens merentem in opere : sicut in naturis secundum rationem idem est movens et finis: sed finis quo quis quiescit agens est beatiludo : in quo autem quiescit tota intentio, est Deus trinitas : et primum quidem est forma actus, secundum autem quies est appetitus, et tertium perventio completa intentionis. Unde primus refertur ad secundum, et secundus ad tertium : et de his omnibus multa sunt dicta in ter. tio Sententiarum in praedictis locis.

Ap primum ergo dicatur, quod timor est finis secundum quid, scilicet per recessum a malo: sed charitas est sem. per finis proximus actui meritorio in quantum meritorius est: et etiam quia - alie virtutes habent pro fine objectum charitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet charitatem ut finem esse notam et intentam : et ut informantem animam, esse ignotam. Unde in argumen+ to est fallacia accidentis.

Ad aliud dicendum, quod illud intelligiter de fine quo quiescit appetitus, non qui informat actum, vel in quo ut in ultimo intentio requiescit.

Ad aliud dicendum, quod impletio gaudii in bono est, ad quod se _habet verum ut ostendens, et aeternum ut indeficiens : et ideo aliae non sunt ita finis sicut charitas. Et alia ratio est : quia possunt esse informes : etideo non informant actum meriti: unde cum forma sit finis actus, ad minus non possunt hoc modo esse fines.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est : sed aliquid movet ut inducat speciem suam in alio: ita est hic quod charitas movet in opere meritorio, ut in termino operis, sicut ipsa faciens vim meriti: unde motus est ut aliter habeatur quam habetur.

Ad aliud dicendum, quod obedientia respicit preceptum in quantum preceptum, sed non id quod est preceptum, nec id quod est opus precepti, et ideo non potest esse finis omnis operis meritorii: sed charitas respicit id quod. est praeceptum, et id quod est opus, ut forma actus? et ideo ipsa accipit rationem finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2