Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum malarum actionum sit unus finis, scilicet avari et luxuriosi ?

ARTICULUS IV. Utrum malarum actionum sit unus finis, scilicet avari et luxuriosi ?

Secundo queritur, Utrum malarum actionum sit unus finis ?

Et videtur, quod sic: i. Per hoc quod estin Litera in tribus locis, scilicet in isto capitulo semel, ibi, CG, "Sed quezritur, etc.": et in illo capitulo, F, "Solet autem queri, etc.": et bis per verba Augustini super illos versus Psalmorum : Scrutans corda, etc., et, In laqueo isto quem absconderunt, ete %,

2. Item, Per rationem : Omnes (ut dicunt Augustinus et Boetius) volunt beate vivere, et propter illud agunt quidquid agunt: ergo non tantum est unus finis malarum actionum, sed etiam omnium actionum bonarum et malarum, scilicet beatitudo.

SED CONTRA: : 1. Videmus, quod non est una dilectio secundum rationem speciei quae movet avarum vel luxuriosum: et hoc patet in operibus : ergo non omnium malarum actionum est unus finis,

2. Item, Prodigus et avarus impossibile est, quod delectetur in uno secundum rationem: ergo non omnium malarum actionum unus est finis in specie delectationis. Et si dicas, quod hoc est libido. Contra: Ista libido diversificatur secundum materiam : materia autem differt specie in malis actibus : ergo et. libido: ergo libido non est una numero, nec una specie.

3. Item, Falsum videtur, quod omnes appetant beatitudinem: quia nos videmus, quod multoties quidam quaerunt infelicitatem : id autem appetunt in actione, quod quaeritur per ipsam: ergo non omnium finis est beatitudo.

Soiutio. Dicendum, ut mihi videtur, quod bonarum actionum omnium finis ultimus est unus numero et ratione et substantia, qui est Deus ipse sive summum bonum: sed fines qui sunt circa illum, non sunt unus, sed multi ad illum ordinati. Actionum autem malarum non videtur mihi esse finis unus, nec numero, nec specie, ut probant objectiones, sed causa: Quia omnis dilectio mala cujuscumque speciei, causatur ex inordinato amore sui, ut dicit Augustinus super illud, Incensa igni et suffossa : quia licet due sint radices mali, scilicet timor male humilians, et amor male inflammans, tamen etiam ut ipse dicit, timor nascitur ex amore. Sed actionum simul bonarum et malarum non est finis unus, nisi secundum analogiam, et non specie, vel numero: et hoc est beate vivere: que hbeatitudo consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod vere est sive per substantiam sive per, suppositum : et sic non appetitur nisi a directe queren~ tibus et invenientibus eam.

Consideratur etiam secundum rationem: et hoc dupliciter, scilicet secundum rationem veram quae est secundum naturam ipsius, et hoc modo iterum non appetitur ab omnibus: et consideratur secundum rationem communem his ex quibus constat, et hoc communitate analogie non speciei: sicut dicit Anselmus, quod constat ex commodis: et hoc verum est, quod omnes appetant commode et pro voluntate vivere: et hoc quaeritur in omni actione : et hoc modo omnes appetunt beate vivere : sed hoc non est habere beatitudinem pro fine actus, nisi secundum quid, et non simpliciter,

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4