Articulus 3
Articulus 3
Utrum sit unus finis bonarum voluntatum ? et, Utrum duos fines possumus nobis ponere ? et, An boni mercenarii merentur ? ,
ARTICULUS III. Utrum sit unus finis bonarum voluntatum ? et, Utrum duos fines possumus nobis ponere ? et, An boni mercenarii merentur ? ,
Deinde queritur, de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, C, "Sed queritur, Utrum omnes voluntates bonx, etc."
1. Si finis est perfectio rei, sicut differunt perfecta, ita differunt perfectiones : Opera autem meritoria differunt etiam in eodem homine: ergo et perfectio secundum finem.
2. Preterea, Habitum est, quod charitas est finis, et beatitudo est finis, et Deus finis: ergo videtur, quod multi sint fines etiam ejusdem hominis et ejusdem operis.
Si dicas, quod istorum finium unus refertur ad alterum, et sic finis ultimus est unus: sed citra ultimum non sunt plures fines. Adhuc videtur hoc esse falsum : quia dicit in Litéera in fine precedentis distinctionis, quod finis sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus: et constat, quod illi aquales sunt : ergo unus non refertur ad alterum : ergo sunt fines.
Si dicas, quod illi sunt unus finis in quantum sunt unum summum bonum. Contra: Fides ponit eos tres quibus est fruendum, ut habetur in prima distinctione libri l Sententiarum: ergo ponit eos tres quibus amore inheremus propter se: ergo tres fines, quia nihil diligitur propter se nisi finis.
3. Item, Cum finis intellectus sit veritas : et haec distinguat articulos per fidem, videntur plures esse fines.
4, Preterea, Cum sit sapientia divina et potentia et bonitas et virtus et multa alia quae sunt Deus, ipse videtur multi- plex esse finis secundum rationem multiplicitatis omnium attributorum: ergo non est unus solus finis.
Videtur autem, quod sic : quia 1. Inmultis Ecclesiis consuetudo est dare denarium venientibus ad Matutinas, ut libentius veniant : et constat, quod nec dantes nec accipientes condemnamus. .
2. Item, Apostolus : "Debet in spe gui arat, arare +:" ergo laborans mercedem potest sperare temporalem : quidquid autem speratur, intenditur: ergo potest intendere in labore finem illum.
6. Item, alibi, Si nos vobis temporalia seminavimus, magnum est nos si carnalia vestra metamus ? Quasi diceret : Non.
Sed contra est quod 1. Dicit Augustinus in libro Confesstonum : "Minus te amat, qui tecum aliquid amat," id est, minus quam teneatur.
2. Item, Super illud Deuter. vi, 5: Ditiges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc., dicit Glossa, quod non vult Deus amorem suum dividi: ergo nihil cum Deo est diligendum.
3. Item, Isa. xxv, 20: "Coangustatum est stratum, ita wut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest". Exponitur de charitate : ergo nihil operit cum Deo: ergo non pos sumus facere duos fines.
Quaeritur etiam ulterius de bonis mer. cenariis qui videntur facere duos fines quia 1. Quidam serviunt prepter regnum colorum, et non propter Deum : hi enim secundum hoc videntur peccare.
2. Item, Psal. cxvu, 1: Confitemini Domino, quoniam bonus. Non dicit, Quoniam mihi vel tibi bonus: ergo debet diligi propter se, et non propter aliquam utilitatem temporalem vel eternam: ergo videtur, quod servientes pro mercede aeterna peccant.
Sep contra: In Luca, Quanti mercenarit in domo patris mei abundant panibus. Ergo illi mercenarii non pereunt : ergo potest aliquis sibi constituere fines beatitudinis create in servitio Dei.
Dicendum igitur ad primam partem objectionum, quod non est nisi unus ultimus finis, et unum objectum fruitionis, ut in TI libre Sentfentiarum, distinetione prima, determinatum est: et licet fides distinguat, tamen complementum gaudii nec est in intellectu, nec in veritate, sed in effectu et bonitate : et ideo unus finis.
Ad aliud dicendum, qued nullum attributorum dicit duo simul, scilicet di-~ ligibile propter se, et rationem diligibilis propter se, nisi tantum bonitas: et ideo ipsa sola est finis, et in raticne finis : sed alia attributa sunt quidem finis, sed non in ratione finis. ©
Ap sEcUNDAM partem respondendum per distinctionem, quod finem ultimum non possumus constituere nisi unum: sed citra ultimum possumus habere alios fines, ut dicit in Liétera: et hoc dupliciter: id enim quod quaeritur citra Deum, duobus modis queritur, scilicet ad Deum tantum : sicut illi qui non querunt nisi unde faciant sibi instrumentum merendi, ut quiomnia dant in eleemosynas. Queritur etiam ad dilectionem citra Deum tantum: et illi edificant lgna, fenum, stipulam : sed tamen merito fundamenti et charitatis qua nihil tantum ut Deum dilexerunt, salvabuntur.
Ap Hoc autem quod objicitur in contrarium, dicendum qnod cum dicit Au-. gustinus, "Minus te amat," intelligitur secundum quod ly fe, dicit associationem eequalitatis vel contrarietatis: quia tunc peccatum mortale est talis dilectio, et est libidinosa, quae Deum non preponit omnibus creaturis. :
Ap TERTIAM partem objectionum, est disputatum etiam super tertium Senientiarum, questione de numero diligendorum.,
Et dicendum, quod bonus mercenarius non tantum non peccat, sed maultum meretur : quia idem est merces eterna quod ipse Deus secundum causam, licet beatitudo creata formaliter non sit Deus: sed ipse refert eam ulterius ad Deum tamquayn optimum sibi.
On this page