Articulus 1
Articulus 1
Quare actus voluntatis magis est peccatum quam actus aliarum virium?
Circa primam partem incidit dubium, Quare actus voluntatis peccatum sit magis, quam actus aliarum virium ?
1. Opposita enim nata sunt fieri circa idem : sed virtutes sunt in ratione : ergo et peccata. Prima patet per se. Srcunpa patet per quamdam Glossam super illud quod dicitur in Mattheo, xm, 33 : Simile est regnum celorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in faring satis tribus. Dicit enim Glossa, quod per tria sata tres vires anime intelliguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in concupiseibili desiderium virtutum, in irascibili odium vitiorum.
2. Item, Supra habitum est, quod peccatum est in ratione quoad inferiorem et superiorem partem, et est etiam in sensualitate : non ergo solius voluntatis actus peccatum est.
3. Item, Habitum est quod peccatum est in libero arbitrio, ubi dicebatur, quod. liberum arbitrium flexibile est in bonum et malum : liberum autem arbitrium est facultas rationis et voluntatis : ergo inest peccatum etiam secundum actum aliarum virium.
4. Item, Peccatum maculat imaginem : imago autem complectitur memoriam, intelligentiam, et voluntatem : ergo inest peccatum secundum partem cognitivam anime.
5. Si dicas, quod inest cognitive secundum quod extendit se in praxim vel operationem. Contra : Videtur enim, quod etiam in cognitivis quae pure cognitive sunt, peccatum sit-: scire enim: cujus finis est verum, in quibusdam est, prohibitum, ut in scientiis divinaticnum et nigromantia : non autem esset ratio-. nabilis prohibitio nisi scire illud essetmalum. Cum igitur hoc sit in specula~. tione sola, in speculativis in quantum. speculative sunt, incidit peccatum actu.
6. Preterea, Videtur quod plus peccatum sit secundum rationem, quam se-~ cundum voluntatem. Philosophus enim in fine primi Zthicorum dicit alias vires susceptibiles esse virtutis, secundum quod participant aliqualiter rationem. Ergo secundum idem etiam erunt susceptibiles peccati: ergo ratio multo magis : sed ex participatione voluntatis nulla ponitur in aliis virtatis vel peccati susceptibilitas : ergo peccatum plus est secundum rationem, quam secundum voluntatem.
7. Item, Videtur quod insit secundum omnem vim : quia pro peccato totus homo damnatur : sed non punitur nisi in eo in quo deliquit : ergo totus deliquit ergo deliquit quoad omnem vim anime.
SED CONTRA : 1. Peccatum est voluntarium, adeo quod si non sit voluntarium, non est peccatum, ut dicit Augustinus : ergo non est peccatum, nisi id quod est sub actu voluntatis.
2. Item, Supra ostensum est, quod homo non est omnis causa sui actus, nisi in illa parte qua.omnino liber est : non autem omnino liber est nisi secundum voluntatem : ibi autem peccatum est, ubi homo causa actus est: ergo peccatum est secundum voluntatem tantum.
Solutio. Dicendum, quod sicut supra distinctum est, peccatum tripliciter est in anima : aut enim est sicut in discernente primo et volente et eligente : aut sicut in obediente : aut sicut in non obediente quidem, sed in ordinato ad rationem et . voluntatem. Primo modo est in anima quoad rationem et liberum arbitrium et voluntatem, secundo modo quoad irascibilem et concupiscibilem, tertio modo quoad sensualitatem quae subjicitur peccato mortali et veniali. Primus autem modus subdividitur in tres, ut patet : quia tria exiguntur ad actus voluntarios, scilicet decretum ut fiant, et electio quae mixta est voluntati, et tertio completus consensus in opus. Quoad primum horum omne peccatum est in ratione, et quoad secundum est in libero arbitrio, et quoad tertium est in voluntate : et idcirco complementum est in voluntate et ratione, et etiam liberum arbitrium est potentia ordinata ad complementum. Et similiter est de bono : et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad aliud dicendum, quod imago accipitur dupliciter, scilicet per se : et sic est in simplicissimis potentiis anime, que iantum nate sunt ferri in Deum per connaturales sibi habitus : et hoc modo non est peccatum in imagine. Secundo modo sumitur pro illa parte quae imitatur quoad actus, id est, quae scit et potest et vult libere agere : et hoc modo peccatum est in imagine: et haec imago inest secundum rationem et liberum arbitrium : et tune redit in eamdem distinctionem : quia idem est peccatum esse in imagine, quod est esse in ratione,. libero arbitrio, et voluntate.
Ad objectum contra, dicendum quod non prohibentur hujusmodi propter scire, quia scire bonum est, sed propter promptitudinem ad actum experientia in opere in ipso sciente : qui, actus malus est, et ad perversiouem cultus fidei ordinatus.
Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur Philosophus de ratione practica, quae habet aliquid voluntatis : et per hoc ipsum, quod ordinabiles sunt a ratione, efficiuntur magis libere in opere voluntatis. Unde quecumque ordinem acci~ piunt, accipiunt etiam imperium liberum a voluntate : et ideo non probatur per hoc, quod magis sit peccatum in ratione quam voluntate : quia Philosophus supponit unum in alio.
Ad aliud dicendum, quod totus homo damnatur : quia actus cst totius hominis, licet non secundum totum hominem : sicut dixit supra Augustinus de viro et muliere, quando sola inferior portio comedit : damnatio enim debetur agenti, sicut et opus : vires autem secundum quas non peccat, licet totus peccet, damnantur in eo propter conjunctionem et unionem ad agentem damnatum.
On this page