Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu?

ARTICULUS II. Utrum voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in 3. cap. ibi, C, "Praeterea queri solet, etc."

Videtur enim Magister dicere, quod voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu, et sit motus voluntatis.

Videtur autem, quod non sit verum : quia actus opposili non possunt inesse secundum idem simul : constat autem, quod peccator cum vult malum, secundum totam potentiam voluntatis vult malum : ergo secundum illam non potest velle bonum : non ergo simul movetur motu in bonum, et in malum, secundum vim unam quae sit voluntas.

Si dicas, quod non est una voluntas, sed due : tunc quero, Utrum due potentie sint? Si dicas, quod sic : ergo duz potentiae voluntatis sunt in homine : et hoc est otiosum, cum secundum unam posset velle bonum et malum, quia omnes potenti rationales sunt ad opposita.

Item, Velle naturaliter, ut dicitur in Littera, est imperfectum ad bonum : omne autem imperfectum contingit perfici idem numero manens secundum substantiam : ergo quando -venit gratia liberans, eadem voluntas est qua vult efficaciter bonum : haec autem est deliberativa: ergo eadem est voluntas secundum potentie essentiam quae naturaliter vult bonum, et deliberativa voluntas : sed deliberativa est quae vult malum : ergo eadem secundum essentiam potentis est voluntas naturalis, et efficax in bonum, et efficax in malum. .

Si dicas, quod hoc non est inconve- niens, quod una secundum essentiam potentia sit in oppositis actibus : quia in veritate non sunt oppositi, scilicet naturaliter velle bonum, et deliberative velle malum,. Contra: Voluntas est adactum : aut ergo ad unum tantum, aut ad plures simul. Si ad unum, habeo propositum : quia tunc cum movetur in bonum sive naturaliter sive quocumque alio modo moveatur, non movebitur alio actu. Si autem ad plures : ergo ab uno motore simplici immediato egrediuntur actus immediati plures, ita quod unus non per alium : et hoc est inconveniens, quia supponitur a Philosopho, quod ab uno non est nisi unum immediate.

Si dicas, quod ille unus motor qui est voluntas, disponitur diversis habitibus, scilicet naturali, et deliberativo : et ideo potest in diversos actus simul. Contra : Loquimur de conversione voluntatis per habitum ad actum : aut simul potest converti ad duos actus, aut non. Si simul: ergo unum per essentiam et indivisibile simul facit duo, quod non capit intellectus. Si autem non convertit se simul : tune habetur propositum, scilicet quod non simul movetur diversis motibus.

SED CONTRA : 1. Dicit Damascenus, quod nulla substantia destituitur sua propria operatione :ergo nec voluntas naturalis : ergo semper vult aliquid.

2. Item, Naturale est semper esse in actu : voluntas naturalis est naturalis : ergo semper est in actu.

Solutio. Dicendum sine prejudicio, guod voluntas naturalis non semper est in actu, et quod simul vult actu bonum, cum deliberativa vult malum :sed vult ipsum secundum naturam : et hoc est velle secundum quid, et non simpliciter : et hocest dicere, quod recurrens ad ordinem nature vult bonum, sed deliberatio frequenter. negligit ordinem iljum vel vilipendit : unde concedo primam partem objectionum.

Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod est operatio forme substantialis qua est esse: et haec est con- - tinua operatio. Et est operatio potentie consequentis formam in eo quod est: et hanec non oportet esse continuam, precipue quando non operatur per necessitatem nature, sed potius per libertatem voluntatis vel rationis.

Hic etiam ex incidenti potest induc} tota dispositio de synderesi, et tota dis. positio de conscientia, quam alibi inter questiones de motivis viribus anime in tractatu nostro de Anima prout potuimus, notavimus : et ideo superfluum hic esset eisdem folia replere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2