Text List

Articulus 19

Articulus 19

An caro Christi fuerit ex purissimis sanguinibus ?

ARTICULUS XIX,. An caro Christi fuerit ex purissimis sanguinibus ?

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, versus medium, quod "copulavit sibiipst ex sanctissimis et purissimis sanguinibus, etc."

Ex hoc enim videtur, quod ut de materia Christus sit ex sanguine.

ConTRA : 1. Augustinus infra dicit, quod ex carne.

2. Praterea, Vicinior est caro ad carnem quam caro ad sanguinem, vel e converso ; sed habentium symbolum facilior est unio: ergo congrucntius fuit assumere excarne quam ex sanguine. Sed si hoc dicatur, tunc etiam oportuit sumere ex ossibus ogsa, ex nervis nervos, et sic de aliis.

Solutio Dicendum, quod ex purissimis sanguinibus accepit: quia sanguis est potentia totum corpus, non autem caro.

Ad picrum Augustini dicendum, quod intelligit carnem pro eo quod est materia earnis : et hoc est sanguis,

Ad aliud dicendum, quod caro carni vicinior est in forma speciei: sed non in via generationis: quia non ex carne fit caro, nisi corrumpatur in cibis, et per digestionem in sanguinem convertatur, et tunc tandem generetur inde caro. Ex sanguine autem statim fit caro per conversionem et formationem generative virtutis, vel etiam nutritive in quibusdam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19