Text List

Articulus 18

Articulus 18

ARTICULUS XVHI.

Quid intelligitur per Altissimum, quando dicitur, virtus Altissimi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : "Virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc." Quare vocat eum Altissimum, et quid sit obumbrare Spiritum sanctum? :

Et ad hoc dicendum, quod secundum Cassianum in libro contra Nestorium et Eutychetem, per Altissimaum intelligitur Pater, et per appropriationem in Patre est auctoritas : per sapientiam autem ef virtulem intelligitur Filius, et Spiritus sanctus exprimitur suo proprio nomune : ut sic tres magni fabri mundi fabricatores intelligantur in indivisibili opere incarnationis mundum etiam in fabrica uteri virginalis reparasse.

Alia etiam ratione dicit, Altissimae, quia altissimum fecit : ad alta enim humilia elevavit, uniendo nostram naturam Verbo, et alta imis sociavit. Sapientra autem apparuit in modo conjunctionis, ut distincte sint nature et unite hypostatice: virtus autem in conjunctione tam distantium, ut deitas, et humanitas. Umbra autem refrigerat, visum adunat et umbrat sive obtenebrat. Refrigerare convenit sanctificationi Virginis, et exstinctioni fomitis, visum coadunare ad contuitum Verbi incarnati : obtenebrari vero Verbo quod exinanivit semetipsum formam servi accipiens.

Damascenus autem dicif nasci ex eo non sanctificatum : quia non fuit umquam non sanctum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18