Articulus 25
Articulus 25
Quomodo debet intelligi, Peccatum non habemus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: "Si omnes sancti et sancle convenirent, etc."
Infantes enim baptizali recenter, non videntur habere peccatum. Similiter, ponamus aliquem cum contrilione de omnibus venialibus et mortalibus esse confessum, ille secundum fidem Ecclesia peccatum non habet,
Solutio Si generaliter intelligatur etiam de infantibus, tunc puto esse glossandum, peccatum non habemus, id est, fomitem, et causam peecati, qualiter Apostolus sumit peccatum in epistola ad Roman. vu, 16 et 17: Si autem quod nolo, ilud facie, consentio legi, gquoniam bona est. Nune autem jam non ego operor illud: sed quod habitat in me peccatum. Si autem de adultis intelligatur, tune vix contingit esse sine peccato : quia quaedam sunt tanta adherentia, quod vix confitetur homo sine proposito omnia etiam venialia dimittendi.
C. Quare non fuit Christus decimatus in Abraham, sicut Levi, cum caro quam aceeperit in eo, fuit peccato obnoxia ?
Cum autem illa caruv, cujus excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria et in aliis a quibus propagalione traducta est: non immerilo videri potest in Abraham peccato subjacuisse, cujus universa caro peccato subjaceat.
Unde queri solet, Quare Levi decimatus dicatur in Abraham et non Christus, cum in lumbis Abrahe uterque fueril secundum materialem ralionem, quando Abraham decimatus est, et decimas dedit Melchisedech ? Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham, tamquam in materiali causa : quia ea decimatione sicul Abraham minor Melchisedech ostendilur, cui personaliter decimas solvit ' : ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat, et ex eo per concupiscentiam carnis descendil. Christus autem non est decimatus : quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis libidinem : sicut etiam in Adam omnes peccaverunt, sed non Christus.
Unde Augustinus super Genesim: Sicut in Adam peccante, gui in lumbis ejus erant, peccaverunt : sic Abraham dante decimas, qui in lumbis ejus erant, decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adee et Abrahes fuerit : quia non secundum concupiscentiain carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrahe, quando decimatus est, ideo pariler decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non eratibi Christus quo eral ibi Levi. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem : secundum quam rationem non erat ibi Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Marie caro. [Ha ergo decimatus est in Abraham, qui sic fuil in lumbis Abrahe sicut ille fuit in lumbis patris sui, id est, qui sic est natus de patre Abraham, sicut ille de patre suo natus est, scilicet per legem carnis, et invisibilem concupiscen~ tiam.
On this page