Text List

Expositio Textus

Expositio Textus

Expositio Textus.

His habitis, veniendum est ad Lilteram hujus partis, et sumendum est illud quod dicit, ibi, C, "Quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, etc. :" et qua minoritate ?

Et dicitur, quod imperfect benedictionis et indigenti#, quam imperfectionem oblatione decime et retentione novem significavit: cum enim decrmum Melchisedech accepit denarium, apud Abraham non remansit: et ideo perlectio apud Melchisedech fuit et non apud Abraham, quod significavil decimam removendo: et ideo per sacerdotium Melchisedech, et non filiorum Abraham, perfectio benedictionis et redemptionis fuit significata. Cum autem Melchisedech typum sacerdotii Christi exhibuit in oblatione panis et vini, sacerdotium Christi est perfectum et liberans: et Abraham imperfectum et indigens hberatore.

Deinde accipe illud ante finem capituli: "Secundum rationem quippe illam seminalem, elc." Ratio seminalis est ratio qua seminatur posteritas : et illa ratio est vis concupiscentiae, et commixtio sexuum, ut patet in omnibus.

Post haec accipe illud, in fine capituli: "Invisibilem coneupiscentiam." Hee concupiscentia dicitur invisibidis, quia in proprietatibus visibilis corporis seminati non apparet, sed per rationem carnis puene adversus spiritum apparet.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio Textus