Articulus 8
Articulus 8
Que differentia est inter initium et radi-. cem ? et, Quae magis est essentialis peccato, scilicet, an superbia vel avaritia ?
ARTICULUS VII. Que differentia est inter initium et radi-. cem ? et, Quae magis est essentialis peccato, scilicet, an superbia vel avaritia ?
Kt queruntur breviter sub uno articulo tria. Primo, Quae differentia sit inter radicem et initium ? Secundo, Quae magis sit essentialis peccato, scilicet superbia, vel avaritia ? Tertio, Utrum sit speciale peccatum, vel duo peccata, vel duo mala, vel unum ?
Ap primum proceditur sic : Unus motus non habet principium nisi unum: et initium est principium : ergo idem est initium et radix.
SED CONTRA : Sed contra In peccato duo sunt, scilicet aversio, et conversio : et in aversione incipit peccatum in quantum peccatum : ergo ex illa parte habet initium: sed conversio propter delectationem ministrat nutrimentum et succum : ergo ex illa parte habet radicem: non ergo idem est initium et radix.
AD SECUNDUM sic : 1. Si nos consideremus peccatum secundum intentionem et voluntatem peccantis, non est intentum et volitum ex parte aversionis, sed intentum et volitum ex parte conversionis : ergo ex parte illa efficacius initiatur, quam ex parte alterius : ergo cupiditas magis est radix et efficacius, quam superbia sit initium.
2. Item, Peccatum ex parte conversio-~ nis habet terminum et finem in quem movetur voluntas, et species penes quas distinguitur : ergo quod inclinat in illa, magis substantialiter peccatum respicit, quam id quod est in peccato secundum aversionem in qua nec finis nec terminus voluntatis est, nec species peccati distinguitur : ergo ex parte illa iterum sequitur, quod cupiditas magis substantialiter peccatum respiciat, quam superbia.
Sep conrra hoc est quod 1. Dicit Augustinus in libro de Libero arbitrie, qaod non est peccatum ex hoc quod est conversio ad commutabile bonum, quia ad bonum converti non est malum : sed est peccatum per aversionem. Ergo quod initiat a parte aversionis, magis substantialiter respicit, quam id quod initiat ipsum ex parte conversionis : sed priori modo initial superbia, secundo modo avaritia: ergo superbia essentialius respicit quam avaritia.
2. Item, Augustinus dicit, quod peccatum non est appetitus malarum rerum, sed desertio meliorum: sed nullus appetitus est rerum malarum in quantum sunt male: superbia autem initiat secundum id quod est desertio meliorum ergo superbia essentialiter est in peccato.
3. Item, Peccatum est mors : sed mors est magis separatio a causa vite, quam dolor: ergo cum superbia initiet pec- catum secundum id quod separat a Deo, essentialius initiat ipsum, quam avaritia.
Ap TERTIUM sic dicit Augustinus : "[nitium omnis peccati est superbia, et radix omnium malorum est cupiditas. Caveamus ergo superbiam et avaritiam, non duo mala, sed malum unum." Et hec est Glossa super Exod. cap. ultim. Ergo videtur, quod superbia et avaritia sint idem vitium.
Sep contra hoc est quod dicit Magister in Littera, ultim. cap., ubi vult quod divisim initient peccatum, et non simul: et ideo vult, quod intelligatur de generibus singulorum ', quod utrumque dicitur esse initium omnis peccati, et non de singulis generum, ,
Sonutio. Dicendum, quod initium et radix differunt ratione, licet idem sint subjecto. Radix enim, ut tactum est in objiciendo, principiat peccatum ex parte conversionis quae miaterialis est in ipso. Jnitium autem est primum ex parte aversionis, ut probat objectio prima. Unde superbia quando generaliter sumitur pro habituali superbia quae viam facit super voluntatem superioris,. ipsa est initlum in peccato, et non proprie radix. Sed cupiditas etiam generaliter accepta pro habituali libidine boni commutabilis, radix est ministrans nutrimentum appetitui illicito.
Et per hoc patet solutio ad id quod primo queritur, quod ex parte peccati in quantum est peccatum, superbia est initium : ex parte autem peccati in nobis vel peccante, cupiditas est initium.
Apip autem quod secundo queritur, dicendum quod jam patet solutio, quod superbia magis est initium : sed avaritia magis radix est, quia illa incipit ex parte esse peccati secundum quod peccatum, cupiditas autem incipit magis ex parte ejus ubi est conversio.
Unde patet solutio ad omnia objecta circa hoc: quia per id ad quod fit conversio, etiam peccatum distinguitur in species, licet non accipiat rationem peccati ex illo. .
Ap Tertium dicendum, quod superbia sumitur generaliter, et specialiter. Generaliter est habitualis supergressus altitudinis voluntatis divine, cui non subditur peccator: et sic est initium omnis mali, et sic non est speciale et capitale vitium. Secundo modo sumitur secundum quod habet finem excellentia in materia speciali quae est dignitas prala~ tionis et honoris: et sic non est radix, sed tamen sic potest esse causa omnium vitiorum in numero.
Avaritia etiam dicitur dupliciter, scili- cet libido habitualis boni commutabilis : et sic est radix omnis peccati, et sic est idem cum primo modo dicta superbia subjecto, licet differat ratione, sicut differunt aversio et conversio quae sunt in eodem peccato, et sic accipit Augustinus. Alio modo dicitur avaritia, quae habet finem possidendi ad_ sufficientiam in materia speciali quae est bonum fortune : et haec est vitium capitale speciale, et non est radix: tamen hoc modo sumitur a Magistro in JLittera, quando dicit, quod possunt ex ipsa causari omnia peccata quoad genera singulorum, etnon quoad singula generum : sed sic non est radix, cum radix sit essentialis pars interior rei: sed causa non est pars, nec conjuncta rei ut pars. Et per hoc patet solutio ad totum.
On this page