Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quid sit tumor ? et, Quomodo accipiantur species tumoris ?

ARTICULUS VII. Quid sit tumor ? et, Quomodo accipiantur species tumoris ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 1, circa initium: "Cujyus quatuor sunt species, etc."

He secundum Gregorium sunt species tumoris potius quam superbie.

Queruntur igitur duo, scilicet quid dicatur tumor ? et, Penes quid accipiantur species iste ?

Et dicendum, quod (ut dicit Gregorius) tumor mentis est obstaculum veritatis : et dicitur éwmor inflatio presumptionis ex posse quod habere se credit aliquis. Et in hoc differt a superbia: quia superbia est appetitus excellentie sive dignitatis: tumor autem est fastus, et causatur ex potestate et dignitate adeptis.

Ab sEcunpuM autem dicendum, quod proprium posse causatur tribus modis, scilicet ex innatis, acquisitis, et modo

habendi. Si ex innatis: tunc est prima species, quando credit se habere propriis viribus. Si est ex acquisitis: tunc est secunda, quando credit quidem se habere ex alio, sed non gratis, sed per acquisitionem meriti quod erat proprium. Si ex modo habendi: aut qui videtur, et non est: et tune est tertia species, quando jactat falso se habere quod non habet. Aut videtur et est, sed singularis est : et tunc est quarta species quae est, quando

excellentius omnibus se credit habere quod habet. Et de his est versus : "Ex se, pro meritis; falso, plus omnibus, inflant."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7