Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?

ARTICULUS TI. Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?

Incidunt autem circa primam. partem hic tria inquirenda, quorum primum est, Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ? Secundum, Quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem? Tertium, Utrum sit peccatum speciale separatum ab aliis, vel sit conjunctum peccatis aliis ut circumstantia peccati vel accidens ejus? .

Ap primum proceditur sic : 1. Omne peccatum est contra gratiam que est. effectus Spiritus sancti : cum igitur hoc sit esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra attributum Spiritus sancti, videtur quod omne peccatum sit in Spiritum sanctum.

2. Item, Omne malum opponitur bonitati : sed malitia est in omni peccato. mortali: ergo omne mortale opponitur bonitati : sed peccatum in Spiritum sanctum dicitur, eo quod opponitur bonitati Spiritus sancti : ergo omne peccatum mortale est peccatum in Spiritum sanctum.

3. Preeterea, Videtur potius peccatum esse in Spiritum sanctum, in quo male sentitur de Spiritu sancto, sicut Eutyches qui dicebat Spiritum sanctum esse servum : ergo videtur, quod peccatum in Spiritum sanctum sit peccatum procedens ex errore contra Spiritum sanctum. Si autem hoc concedatur. Contra : Peé- catum procedens ex ignorantia, est peccatum in Filium : sed peccatum de quo male sentitur de Spiritu sancto, est peccatum procedens ex ignorantia: ergo est peccatum in Filium : non ergo est in Spiritum sanctum,

4, Item, Videtur quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum : quia omne peccatum nascitur ex infirmitate et corruptione nature : ergo omne peccatum est ex infirmitate : hoc autem est peccare in Patrem : ergo omne peccatum est in Patrem : ergo videtur, quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum.

5. Item, Videtur quod omne_ peccatum sit in Filium : quia dicit Philosophus, quod omnis malus est ignorans : ergo peccatum est ex ignorantia : hoc autem est peccare in Filium : ergo omne peccatum est in Filium : ergo nullum peccatum est in Spiritum sanctum.

6. Item, Videtur quod qui peccat in unum, peccat in alium : quia sicut una substantia est trium, ita una offensa trium : ergo qui peccat in unum, peccat etiam in alium.

7. Item, Una est bonitas trium :-ergo qui peccat in unum, peccat in alium : ergo peccare contra bonitatem, est peccare contra tres personas aequaliter : ergo peccare in bonitatem, est peccare contra tres personas. .

8. Item, Majorem unionem habent tres persone quam virtutes cum charitate : sed propter unionem virtutis cum charitate, qui offendit in uno, factus est omnium reus '.; ergo multo magis prop- ter unionem personarum ad invicem, peccans in unam, peccat contra omnes.

Si autem hoc concedatur, in contrarium erit quod dicitur in Liétera.

Solutio. Dicendum, quod peccatum quoddam nomine suo exprimit tantam peccatum : et quoddam peccatum nomine suo exprimit peccatum, et causam peccati. Exemplum primi est fornicatio, que non nominat nisi actum illicitum vel coitum soluti cum soluta. Quoddam autem peccatum nominat simul causam moventem ex parte peccantis, ut peccatum in Patrem, et peccatum in Filium, et peccatum in Spiritum sanctum : illud enim dicit peccatum, et causam moventem, quae est infirmitas, vel ignorantia, vel malitia. Est autem tertius modus. appellationis, quando nomen peccati exprimit et actum peccati, et circumstantiam, ut incestus, vel defloratio, vel sacrilegium, vel hujusmodi : sed ad propositum hoc non facit ille modus.

Ap primum. ergo dicendum, quod pec~ catum in Spiritum sanctum dicitur dupliciter, scilicet ab objecto circa quod est peccatum, et a causa movente ad peccatum. Ab objecto, quando scilicet est contra personam Spiritus sancti, sicut etiam multi peccant contra personam Filii, et pauciores contra personam Patris. Sed non ita accipitur hic peccatum in Spiritum sanctum : sed potius in causa movente ad peccatum, habet contrarietatem ad bonitatem Spiritus, sicut peccatum ex malitia contrariatur bonitati Spiritus sancti, in qua remittuntur peccata in Ecclesia. Et per hoc patet, quod non omne peccatum est in Spiritum sanctum, quia non habet talem causam moventem : sed omne peccatum privat gratia per contrarietatem quam habet ad gratiam :. tamen causa movens ad peccatum, bonitati Spiritus sancti in qua remittit peccata, non contrariatur.

Per hoc patet solutio ad secundum.

Ap tertium dicendum, quod hoc est peceatum in Spiritum sanctum primo modo dictum : et sic non tractatur hic de peccato in Spiritum sanctum: hoc enim modo dicitur peccatum in Spiritum sanclum, sicut peccatum in hominem, vel in se, velin Deum.

Ad aliud dicendum, quod aliud est esse peccatum ex infirmitate, et aliud cum infirmitate corruptionis unde trahit originem., Cum enim dicitur esse ex infirmitate : tune intelligitur infirmitas esse causa movens: sicut quando quis blasphemat metu poenarum, vel peccat metu paupertatis : et hoc vocatur proprie peccatum in Patrem. Sed non omne peccatum procedit ex tali motivo, sed quandoque non movet nisi malitia et industria peccati, Dicitur etiam peccatum cum infirmitate corruptionis ex qua oritur tentatio peccati, et sie post statum corruptionis omne peccatum est ex infirmitate : sed tune preepositio ex non notat causam moventem proxime ad actum, sed remotam : quia scilicet infirmitas corruptionis est origo unde statuitur et oritur omnis peccati tentatio : et hee infirmitas admittit aliam causam moventem proxime, quae est malitia propter quam dicetur i Sprritum sanctum.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de ignorantia quae est privatio scientie, non cujuscumque, sed illius quae dicitur scientia approbationis, quando scilicet in operibus bonum non approbatur : et illa scientia privatur in actu omnis malus. Sed illa ignorantia non facit peccatum in Filium, sed potius illa quae absolutam vel secundum quid dicit privationem scientiae regentis in operibus, propter quam excusabilis fit culpa commissa vel in toto vel in tanto.

Ad aliud dicendum, quod licet tres persone conveniant et sint unum in subjecto, non tamen conveniunt et unum sunt in propriis : et quoad propria potest aliquid esse uni contrarium, quod non erit contra alium.

Item, Medium quoad modum intelligendi inter substantialia et notionalia sunt appropriata : et haec considerantur dupliciter, scilicet secundum id quod sunt, et sic dicunt substantiam : et secundum appropriata, et sic non cognoscuntur nisi ex ratione propriorum : et quoad hoc aliquid potest esse contra appropriatum unius persone, quod non contingit contra appropriatum alterius persone : et hoc modo loquimur hic. Unde licet una sit offensa, non tamen causa offense unam habet oppositionem ad appropriata personarum, in quantum sunt appropriata.

Ad aliud dicendum, quod una est bonitas trium, in quantum bonitas consideratur secundum se et substantialiter : sed si consideretur sub ratione appropriati, tune accipit rationem specialem que attribuilur Spiritui sancto : et hoe modo est peccatum in Spiritum sanctum quoad causam moventem quae contrariatur el.

Ad aliud dicendum, quod per offensam est contra omnes: sed sicut est in peccato, quod per rationem malitie privat omni virtute, et tamen per rationem actus non contrariatur nisi uni: ita est de peccato in Spiritum sanctum, scilicet quod per offensam est contra tres personas, tamen per causam moventem non contrariatur nisi attributo Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1