Articulus 2
Articulus 2
Quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem ?
1. Et hoc per rationem nominis : quia mortale est quod facit mori hic morte culpe, et in futuro morte pene, nisi per poenitentiam deleatur : tale autem est quodlibet mortale : ergo omne peccatum est peccatum ad mortem.
2. Item, I Joan. v, 16, super illud: "Est peccatum ad mortem, non pro illo," etc., dicit Glossa : "Peccatum ad mortem est, quod separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore :" hoc autem facit omne mortale peccatum : ergo, etc.
3. Item, Ibidem, in alia Glossa : "Peccatum ad mortem est, quod durat usque in finem:" tale autem est peccatum veniale et mortale in quo quis finit vitam sine poenitentia : ergo quodlibet peccatum mortale et veniale potest esse in Spiritum sanctum : quod falsum est, cum in Littera dicatur, quod ipsum est ceteris gravius et maximum.
4, Si autem dicatur peccatum ad mortem, in quo privatur potentia revivificandi vel redeundi ad vitam : tune videtur, quod omne peccatum sit peecatum ad mortem : quia in omni peccato moritali privatur vita gratie et potentia redeundi ad gratiam : cum homo sit spiritus vadens per se in peccatum, et non rediens per se de peccato, videtur quod non sit ratio quare hoc peccatum specialiter dicatur peccatum.
1. Ita enim in secunda assignatione Augustini habetur, quod de nemine desperandum est, dum est in vita, quamdiu benignitas Dei ad poenitentiam adducit : et pro illo non imprudenter oratur, de cujus salute non desperatur : ergo pro eo qui peccat in Spiritum sanctum, debemus orare : ergo male facit prohibendo orationem. .
2. Item, Oratio est ad impetranda veniam : ubi ergo major necessitas venie, ibi major est oratio et frequentior : num- quam autem est tanta necessitas sicut in maximis peccatis, sicut in peccatis in Spiritum sanctum :.ergo pro illo maxime est orandum : non ergo deberet dicere, Non pro illo dico ut roget quis, sed potius, Dico ut pro illo oret omnis homo. .
Solutio. Dicendum, quod peccatum ad mortem plus dicit quam peccatum mortale. Kt ut hoc melius intellgatur, notandum qued tria sunt in morte corporali, et tria respondentia illis in morte spirituali. Primum est separatio anime a corpore : quia anima est causa vite corporis. Secundum est impotentia ad regressum ad habitum a privatione. Et tertium est causa morbi vel mortis in subjecto mortuo repugnans vite. Et illis respondent tria in morte spiritual. Et primum fit per actum peccati quod separat Deum et gratiam ab anima. Secundum autem est ex defectu liberi arbitril, quod per se non potest recuperare gratiam : et haec duo habet omne peccatum mortale, et pro tanto dicitur peccatum mortale. Tertium est ex causa mortis, quae contrariatur disponenti ad vite influxum ex parte Dei: et sic peccatum in Spiritum sanctum est ad mortem : quia causa movens ad illud genus peccati, contrariatur bonitati qua movet Spiritum vivificantem omnia, ad hoc quod influat vitam : et per hoc fere patet solutio ad omnia quae quoad primam partem objecta sunt : quia non est idem mortale, et ad mortem : quia cum dicitur ad mortem, virtute prepositionis notatur ordo ad impedimentum influentis vitam, et causa peccati.
Ad aliud autem dicendum, quod Glosse ille vocant peccatum mortale ad mortem : et loquuntur de separatione vite, in cujus causa est ordo contrarius ad id quod inclinat ad vite spiritualis influxum.
Ad aliud dicendum, quod finire vitam in mortali peccato, dupliciter contingit, scilicet quoad propositum, et sic est pec- catum in Spiritum sanctum : et quoad continuationem in peccato, et sic non est in Spiritum sanctum : sed hoc est speciale quod erat propositum non peenitendi de peccato perpetrato.
Ap 1 quod ulterius queritur, Qualiter intelligatur, Non pro illo dico ut roget quis, id est, quicumque ?
Dicendum, quod non interdicit omnem orationem, sed significat magnitudinem criminis, id est, quod non jubet quemcumque de populo orare : sed aliquis specialis sanctitatis et perfectionis debet orare pro talibus, quia magnorum est Orare pro magnis.
Si autem objicitur de eo quod Samueli dictum est, Quousque lugeret Saul, cum Dominus abjecisset eum ? et Jeremig, quod non oraret pro populo ? ita videtur esse intelligendum, quod nullus oret, quia omnino nihil valet. Dicendum, quod nonest ad propositum : quia nec Saul nec populus peccaverat in Spiritum sanctum : sed Deus confirmaverat sententiam abjectionis Saul, et. captivitatis Judeorum, et in hoc noluit audire Prophetas.
On this page