Expositio Textus
Expositio Textus
Et nota, quod primitia dicitur dupliciter, scilicet quod propter majorem vi- gorem nature citius ad maturitatem pertingit, hoc primitia dicitur : et hoc offerebatur Domino secundum legem. Primitia etiam dicitur primum nobilitate. Et utroque modo caro Christi dicitur primitia : quia illa primo munditiam atlingens, omnes ad maturitatem munditia adduxit: et quia illa propter unionem deitatis dignissima fuit.
Deinde accipe illud : "Non eum mater concupiscentia, sed gratia, etc.," quia est in actu matris concupiscentis, Vel verius, hec est quae semper fornicatur cum demone, ut filios peccatores ex adulterio statuat. Gratia autem dicitur Christi quae est gratia unionis, non habitus, ut in nobis: sed concepit hominem Deum in hypostasi. Non hoc autem ideo dico, quod Christus gratiam habitus non habuerit, sed illum habuit in virtutibus et donis : sed unionis gratia non fuit habitualis, ut quidam errantes dixerunt, quia secundum hoc ille non esset filius nisi acceptione gratiae illius ; sed gratia unionis datur ad esse naturaliter Filium Dei in persona una utriusque nature.
On this page