Articulus 28
Articulus 28
Quid est peccare in Adam, vel non peccare ?
1. Peccare enim est agere: nihil autem agit nisi quod actu est: in Adam actu non fuimus : ergo in Adam non peccaVunus, ut videtur,.
2. Si dicis, quod hoc est in principio materia li peccato obligari, Contra : Christus fuit ibi secundum principium materiale : et tamen in Adam non peccavit, M 3. Si dicas : Hoc est reatum ex vitio illius materi# contrahere. Gontra hoc est quod dicit Anselmus, quod peccatum vel vitium non est magis in semine, quam in sputo : ergo ex origine seminali non contrahitur.
4. Praeterea, Injustitia videtur maxima, quod filii ultra tertiam et quartam generationem, et usque in infinitas generationes puniantur pro peccatis parentum.
Solutio Prenotandum, quod de originali peccato et inflictione ipsius tractatus habetur in Il libro Sententiarum. Sed hie breviter transiens dico, quod peccare in Adam est per modum acceptionis materi ex Adam reatum originalis contrahere : et hoc modo Christus non peccavit in Adam : imo ut medicina vulneris fuit in ipso. Licet enim tota caro Adae corrupta fuit corruptione passibilitatis et vitii, non tamen secundum quod determinatur fide ad Christum : quia sic decimata habet in se partem sui quae medicina vulneris est, ut dicit Augustinus, et hoc facile patet per ante dicta.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes in Adam peccavimus, sicut in origine vitiata, qui sic fuimus in ipso quod nec carnis nostre acceptio a sua propagatione repugnat corpulente substantiae, nec legi concupiscentiae. Sic autem Christus non fuit ibi. Et sic peccare est peccare secundum quid, id est, secundum originem nature : et hoc modo etiam fuimus in ipso, qui propagati sumus ex ipso.
Ad aliud dicendum, quod vitium dupliciter dicitur, scilicet pro habitu vitii, et pro causa vitii. Primo modo non est insemine : sed secundo modo est in semine: quia a sua foeditate quae in ipso peena est, causatur foeditas in anima quae culpa est et poena, et hujus ratio in secundo Sententiarum, Domino conce~ dente, explanatum est.
D. Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis : quo aperitur, guare obligata peccato non fuit in Christo,
Quocirca primitiam nostree masse recte assumpsisse dicitur Christus : quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit. Misit enim Deus Filium suum, ut ait Apostolus, i similitudinem carnis peccati ‘. Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in pcena, et non in culpa, et ideo non peccatricem. Catera vero hominum omnis caro peccati est. Sola illius non est caro peccati: quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem, quia esuriit, siliit, et hujusmodi. Licet ergo eadem caro sit ejus quae et nostra, non tamen ita facta est in utero sicut nostra. Est enim sanctificata in ulero, et nata sine peccato, et nec ipse in ila umquam peccavit. In poena ergo similis est nostra, non in qualitate peccati : quia pollutionem quae ex concupiscentiae motu concepta est, omnino non habuit, nec ex carnali delectatione nata est. Venit ergo ad corpus immaculatum, quod preeter libidinis concupiscenliam fuit conceptum : nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati, nec in eo peccavil. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.
On this page