ARTICULUS XXIX.
Quo sensu dicatur, Totum Verbum
incarnatum est ?
Sed quaeritur de hoc quod dicit, ibi,
§ 3: "Totum inearnatum est, etc."
Aut enim totem refertur ad naturam,
autad personam, aut ad utrumque. Si
ad naturam, falsum videtur : quia licet
natura divina tota in una suarum
hypostaseon sit incarnata, non tamen tota
nadura Verbi est incircumscripta, sed
circumscripta,
Solutio Dicendum, quod ly totem
respicit utrumque, et naturam, et
personan: sed natura hominis non est
incarnata, sed potius deitati unita. Unde
loquitur de Verbo secundum quod est
incarnatum : et quia incarnari non
convenit nature humane, ideo distributio non
respicit partes humane nature.