Text List

Articulus 30

Articulus 30

Utrum Verbum est ubique homo ?

ARTICULUS XXX. Utrum Verbum est ubique homo ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, § 3: "Non coextensa carne, etc."

Aut enim Verbum ubique est incarnatum, aut non ubique. Si ubique, tune Christus est ubique homo : et ita coextensa caro cum incircumscripla deitate. Si vero non ubique: ergo Verbum alicubi est, ubi non est homo, et alicubi homo, quod falsum est, cum sit simplex : et est vel totum incarnatum, vel nihil de eo incarnatum.

Solutio Dicendum, quod Verbum est ubique homo, sed non est homo ubique : quia cum dicitur, Verbum est ubique homo, duplex est locutio, ex eo quod adverbium, wbhigue, potest determinare verbum est in comparatione ad suppositum, et sic vera est locutio : vel in comparatione ad appositum, et tune est locutio falsa. Et primo modo sensus est: Verbum ens ubique, est homo: et hoc verum est. Secundo modo sensus est: Verbum est homo ubique, ita quod in humana forma sit ubique. Et sic cum dicitur, Verbum ubique est in hoc altari : ergo Verbum est in hoc altari ubique, non sequitur, et incidit fallacia dictionis. Dicit enim Innocentius Papa, quod Verbum in triplici consideratione tripliciter se habet ad locum : secundum deitatem enim est ubique essentialiter, presentia- liter, et potentialiter : secundum humanam autem formam apertam et distinctam est in loco determinato ad dexteram Patris in ccelo empyreo, id est, in potioribus bonis ; sed secundum species panis est in altari in quo consecratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 30