Text List

Articulus 7

Articulus 7

Uirum peccatum Judeorum qui crucifixerunt Christum, fuit peccatum in Spiritum sanctum? Et, Utrum peccatum Angeli et primi hominis futt in Spiritum sanctum ?

ARTICULUS VII. Uirum peccatum Judeorum qui crucifixerunt Christum, fuit peccatum in Spiritum sanctum? Et, Utrum peccatum Angeli et primi hominis futt in Spiritum sanctum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub fine: "Peccatum enim in Patrem id intelligitur, etc."

Queritur, Utrum Judworum peccatum fuerit in Spiritum sanctum ?

Et videtur, quod sic : quia Matth. xu, 32, et Luc. xu, 10, ubi agitur de peccato in Spiritum sanctum, loquitur de peccato Judzorum qui contradicebant operationibus Christi per Spiritum factis.

Szp contra hoc videtur esse, quod dicitur, Act. m, 417 Seto, fratres, guia per tgnorantiam fecistis, steut et principes vestri. Ergo videtur esse peccatum in Filium. Et ad hoc multa possunt induci : sed ista sufticiant, quia omnia unam habent selutionem.

Ulterius quaeritur de peccato Angeli, et primi hominis. Cum enim infirmitas et ignorantia sint peene peccatum consequentes, non videtur, quod fuerint in Angelo vel in homine ante peccatum primum : ergo videtur, quod peccatum eorum nec fuerit in Patrem, nec in Filium: ergo relinquitur, quod fuerit in Spiritum sanctum.

Sep contra hoc est, quod dicit Apostolus de muliere: Adam non est seductus, sed mulier suducta in prevaricatione fuit. Seductio autem cadit sub igno rantia : ergo peccavit in Filium, et in Spiritum sanctum,

Item, de viro dicit Augustinus, quod credidit veniale quod erat mortale. et ipse aliquid ignoravit.

Item, Primus Angelus credidit se posse accipere beatitudinem secundum perfectum posse sine merilis, et ex se, quia aliter non appetivisset : ergo et ipse deceptus fuit : et sic omnium peccatum fuit in Filium, et non in Spiritum sanctum.

Sorutio. Dicendum ad hoc, quod peccatum Judeorum quoad opera quae fuerunt argumentum virtutis Spiritus sancti, fuit in Spiritum sanetum : sed infide- litas qua crucifixerunt Christum, fuit ex ignorantia crassa qua decepti fuerunt in carne Salvatoris : et quoad hoc fuit peccatum in Filium.

Et sic patet solutio contrarietatis.

Ad aliud dicendum, quod ignorantia est duplex, scilicet nescientia concomitans naturam creatam, et ex illa peccaverunt et primus Angelus et primus homo : et ignorantia quae est sequela peccati, quae dicit privationem luminis gratie regentis in faciendis, et ex ila non peccaverunt : et primo modo fuit peceatum in Filium.

Et per hoc patet solutio ad omnia qua queri solent in ista distinctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7