Articulus 6
Articulus 6
Quomodo differunt blasphemia in Spiritum sanctum, peccatum in Spiritum sanctum, et spiritus blasphemie in Spiritum sanctum ?
ARTICULUS VI. Quomodo differunt blasphemia in Spiritum sanctum, peccatum in Spiritum sanctum, et spiritus blasphemie in Spiritum sanctum ?
Et quaeritur hic differentia inter blasphemiam in Spiritum sanctum, et peccatum in Spiritum sanctum, et spiritum blasphemiae in Spiritum sanctum. Haec enim tria differenter tangit in Littera.
Et dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum generalius est inter hec, et non ponit nisi peccatum ad causam moventem, quae oppugnat gratiam in qua fit remissio peccatorum, ut prius dictum est. Sed blasphemia in Spiritum sanctum ponitactum inhonorationis Spiritus sancti agniti in opere ostendente ipsum, sicut fuit opus miraculi in expulsis demonibus, quia sicut digitus Spiritus sancli demonstravit, et tamen attribuebant contrario spiritui, scilicet Beelzebub. Blasphemia enim est falsi criminis impositio in Deum. Sed spiritus blasphemiz est amor blasphemandi per odium Dei spirans contra virtutem et gratiam Spiritus sancti.
Item, Richardus dicit: "Si quis blasphemat tormentis compulsus vel per ignorantiam deceptus, quis neget esse tolerabilius, quam si quis blasphemat malitia sola ductus?" Malignitas ergo blasphemiae pre ceteris est pessima. Est autem in hoc genere sceleratissimum, et in quo malitia crescit usque ad summum, guando quis in Dei vituperiis delectatur et gloriatur : quid enim est blasphemia, nisi vituperatio divina? Ad hoc autem quisque adspirat quod valde affectat multumque desiderat : quid ergo aliud videtur spiritus blasphemia, quam affectio et desiderium vituperationis divine ?
On this page