Articulus 1
Articulus 1
Utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia ?
Circa primam partem queruntur tria : quorum primum est, Utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia? Secundum, Utrum sit a Deo? Tertium, Utrum sit una, vel plures ?
Ad primum sic proceditur : 1. Dicit Philosophus, quod potentiae rationales sunt ad opposita: sed opposita sunt bonum et malum : ergo una est potentia horum in anima rationali : sed potentia ad bonum est potentia : ergo etiam potentia ad malum est potentia.
2. Item, Potentia mali est potentia potens facere malum : ergo est potentia activa : omnis autem potentia activa, potentia est et non impotentia : ergo potentiea mali est potentia, et non impotentia.
3. Item, Supra habitum est, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente : ergo liberum arbitrium est potentia mali qua fit malum : sed voluntas est potentia simpliciter : ergo potentia qua fit malum est potentia et non impotentia.
SED CONTRA! 1. Dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : "An putas quod additum minuit, et subtractum auget libertatem, esse libertatem, aut partem libertatis?" Quasi diceret : Non : sed potentia mali addita potentie et facultati et libertati, mimuit unumquodque illorum : ergo nec est potentia, nec pars potentiz.
2. Item, Si esset potentia absolute, cum nulla potestas quae de genere laudabilium est, desit Deo et Angelis confir- matis, esset ista in Angelis et in Deo, quod falsum est : ergo non est potentia.
3. Item, Si esset naturalis potentia hominis, cum gratia sit perfectio nature, et gloria perfectio gratiw, remaneret illa potentia in gratia et gloria : constat autem hoc non esse verum: ergo non est potentia, ut videtur, sed defectus et impotentia.
Soxutio. Dicendum, quod potentia ad malum, potest esse dupliciter, scilicet ad malum privationis pure, et haec potentia est materialis, et defectus est in omnibus corporalibus et spiritualibus : et de hac non loquimur hic : quia ultimum illius (ut dicit Philosophus, insuper et Commentator in libro de Celo et Adundo) est in minimo : ut si vinci potest ab uno, potest vinci a duobus, et tribus, et sic deinceps. Dicitur etiam potentia mali potentia faciendi malum: et tunc oportet quod malum accipiatur in actione mala, secundum quod supra diximus, quod malum habet causam deficientem et efficientem : et sic illa potentia potest considerari tripliciter, scilicet secundum radicem in qua radicatur in subjecto potentie, et secundum essentiam potenti, et secundum conjunctionem ad actum. Primo modo est potentia, et secundo modo: et sic intelligitur illud Philosophi, quod potestas prave agendi est bona. Sed tertio modo adhuc dupliciter consideratur, scilicet per comparationem ad substantiam actus, vel per comparationem ad actum sub deformitate. Et primo modo est potentia adhuc. Secundo autem modo est potentia cum impotentia permixta sibi. Si autem comparetur ad deformita— tem solam : tunc non est potentia activa, sed materialis defectus et debilitas succumbens malitie : sicut dicimus hune posse mori, et illum posse infirmari, et illum posse vinci, semper potentia materiali deficiente.
On this page