Articulus 2
Articulus 2
Utrum potentia peccandi sit a Deo ?
2. Item, Eccli. xxx1, 10, laudatur vir sanctus, gwt poluit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit : non autem laudatur nisi per hoc quod habet a Deo: ergo hanc potentiam habet a Deo.
3. Item, Quidquid est causa cause, est causa causati: omnis autem actus est a Deo, ut supra probatum est : ergo omnis potentia agendi a Deo est.
4. Item, Quecumque potentia per analogiam est in Deo et in creatura, illa est a Deo secundum quod est in creatura : ergo secundum quod est in creatura, est a Deo.
SED CONTRA : Sapiens non facit aliquid quo opus suum fit deterius : a potentia mali est omne illud quo opus Dei fit deterius : ergo potentia mali non est a Deo. Prima patet per Augustinum. Secunpa patet per hoc, quod malum est quo opus Dei fit deterius : etsi non esset potentia mali, non fieret malum.
Solutio. Dicendum secundum prehabitam distinctionem, quod potentia mali secundum quod est ante malum, et con- siderata in subjecto, velin se, est ens perfectum et a Deo : sed ordinem ad malum habet ex hoc quod est de nihilo, et non a Deo, et sic non est a Deo.
On this page