Text List

Articulus 13

Articulus 13

Quid differant generare, e¢ facere ?

ARTICULUS XIII. Quid differant generare, e¢ facere ?

"Sed queri potest, Cum nos Salvatorem, etc."

Hic incipit pars quae contra totum precedens est divisa, ubi quaerit Magister ulterius cur Apostolus dicit eum faclum ex serine David. Et ratio quam assignat Magister plane jacet in Leéfera, et est bona, et solyens questionem.

Sed quaeritur hic, Quid distet inter facere, et generare ?

Ad Hoc dicendum, quod facere sumitur large, et stricte. Large, tune quodlibet opus dicitur facere, et creare, et formare, etomnia hujusmodi. Stricte autem non dicitur facere aliquid nisi quod virtute extrimseca operatur circa materiam prejacentem, ut artifex, et ita sumitur hic. Generare autem est de substantia producere simile generanti in specie et forma.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13