Articulus 12
Articulus 12
An potest concedit Spiritum sanctum ex Maria Virgine genwsse filium per gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Quia per graliam Det et operationem Spiritus sancti de carne Virginis, atc."
Queritur, Utrum ratione hujus gratie posset concedi Spiritus sanctus ex Maria Virgine genuisse filium ?
Videtur, quod sic: quia, Matth. III, 9, super illud: "Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae", dicit Glossa : "Jn hujus rei testimonium Deus de Sara genuit filium :" cum igitur Deus de Sare non materialiter vel seminaliter genuerit, sed per effectum gratia, videtur quod hic multo magis hoc possit dici, ubi major est gratiae effectus.
Solutio Nullo modo debet concedi, quod Spiritus sanctus genuerit filium ex Maria Virgine. Et illa Glossa quae inducta est, impropria est: et est sensus, genuiƩ, id est, fecit quod nasceretur.
Derwpe, Super illud cap. C, in fine : "Si quast ex operatione et potestate efus Virgo concepit, etc."
Accipe auctoritatem Hugo do sancto Victore, qui hujus rationem reddit his verbis : "Concepit Maria de Spiritu sanclo : non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne Virginis divino partui substantia ministratur : nam quia in corde ejus amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus mirabiliter faciebat : cujus dilectio quia in corde non suscepit socium, operatio in carne illius non habebat exemplum."
On this page