Articulus 12
Articulus 12
Quale inconveniens sequeretur, quod Christus assumpsisset personam ?
Videtur, quod nullum : quia 1. Statim in conjunctione humane persone ad divinam destrueretur personalitas humana, et ita non erunt due persone, sed una : sicut etiam dicebant quidam antiqui, quod persona non assumpsit personam, sed consumpsit eam. Si ergo sic est, non oportet hoc inconveniens tenere, quod sequatur duas esse personas.
2. Praeterea, "Persona est rationalis nature individua substantia," ut dicit Boetius : sed Christus homo, in quantum homo, est rationalis nature individua substantia : ergo Christus homo, in quantum homo, est persona. Similiter est persona divina : ergo aut persona consuinit personam, aut sunt due persone.
3, Praeterea, Ponamus, quod Christus deponat humanilatem nostram : id quod deponet, erit conjunctum ex anima rational: et ex corpore: ergo erit homo: et erit etiam hic homo : ergo erit substantia rationalis nature individua: ergo erit persona.
Queratur ergo, Quid ei contulit illam personalitatem quam Deus non habuit ? Videtur, quod nihil: quia nihil accidit circa ipsum nisi divisio: divisio autem nihil dedit e1, sed potius abstulit : ergo ex quo nihil fecit in eo personalitatem, videtur, quod habuil eam, et sic Christus videtur assumpsisse personalitatem hominis et personam.
4, Item, Ponamus ulterius, quod resumat depositum hominem, aut ipsa resumptio destruit in eo aliquid dignitatis, aut non. Si destruit, tune videtur, quod unio deitatis ad hominem secundum aliquid dignitatis nocet, quod absurdum est. Si non destruit, tunc videtur, quod post sit persona sicut ante: et sic erit due persone : ergo non est inconveniens ¥ilum Dei assumere personam.
ContTRA : 1. Quaecumque duo sunt, in eo quod duo sunt, non sunt unum. Probatio. Damascenus dicit, quod differentia est causa numeri: ergo cum eo in quo differunt aliqua, non conveniunt, Patet ergo, quod quecumque duo sunt in eo quod duo sunt, non conveniunt, nec untuntur. Delur ergo, quod Christus sit duse persona : ergo non unitur persona persone, nec etiam unita est natura naturae, quia nature manent distincte, ut prius est habitum : ergo nulla unio est in Christo, quod falsum est: ergo in Christo non sunt due persons, sed una.
2. Item, Supra habitum est, quod formando et conjungendo univit sibi: ergo numgquam corpus et anima habuerunt vel habere poterant propriam singularitatem. Et propria singularitas facit personam in rationali natura : ergo numquam assumpsit personam, nec habuit, nec habebit.
Solutio Dicendum, quod in veritate multa absurda sequerentur, si Christus assumpsisset personam, scilicet quod singularitate propria aliquando fuisset distincta, et aliquid dignitatis humane sua assumptione comsumpsisset, vel quod nulla unio in Christo esset: et ideo negata est ab omnibus, eo quod hoc erat error Eutychetis. Nestorius enim et Eutyches invenerunt duos errores circa incarnationem. Unus enim videns, quod semper ad numerum naturarum sequitur numerus personarum, et videns Christum esse unam personam tantum, dixit Christum etiam esse unius nature: et iste fuil Nestorius. Alius autem considerans in Christo esse duas naturas, et idem supponens cum ipso, dixit etiam ibi esse duas personas. Et utriusque error provenit ex hoc quod nescicbant distinguere inter personam et naturam: distinctio autem inferius patebit.
Dicendum ergo ad primum, quod hec est absurditas magna, quod ponatur quod Christus aliquid destruat in nobis quod pertinet ad dignitatem. Simuliter contra intellectum est, quod manente singulari tollatur singularitas ab ipso: quia hoc non potest intelligi: et ideo non assumpsit personam. Et ideo dicimus, quod non est opinio, sed error, quod Christus assumpserit vel consumpserit personam. Non enim consumitur nisi quod est: jam autem probatum est, quod nusquam fuit ille homo propria singularitate unus, nec erit.
Ad aliud dicendum, quod Christus homo, in quantum homo, non est substantia individua rationalis nature nec etiam Socrates in quantum homo, sed in quantum homo est animal rationale mortale : sed in quantum hic homo estipse persona. Et Christus in quantum hic homo est persona : sed quod sit hic homo, habet a singularitate persone divine, in cujus singularitatem, utin Lié- terahabetur, est assumptus.
Ad aliud dicendum, quod si ponatur illa positio, bene concedo, quod depositum erit hic homo, et persona.
Ad Hoc autem quod quaeritur, Quid conferat ei personalitatem quam prius non habuit ? Dicendum, quod singularitas quam prius non habuit sive incommunicabilitas, ut alii dicunt.
Siautem quaeritur iterum, Quid confert ei illam singularitatem ? Dicendum, quod divisio per accidens confert ei. Et si dicatur, quod divisio potius tollit quam aufert. Dicendum, quod per se aufert, et per accidens confert divisum esse unum, et ab alio divisum : et haec est singularitas. Et hujus exemplum est in animalibus annulosi corporis, in quibus est similis vel prope similis complexio partium in toto corpore. In illis enim est anima una sensibilis, ut dicit Philosophus : et si dividatur, erit anima in utraque partium per sensum et motum, et utraque pars habebit singularem animam, et hoc partibus confert divisio per accidens, sicut aliquid per consequens confert ex alio per aliud. Nec tamen in illo exemplo diffinio, utrum sint una, vel duae, propter verbum Augustini: sed se~ cundum intentionem Philosophi datum est exemplum, qui hoc vult quod sint due anime. Et si non convalescit utraque pars, hoc dicit esse propter defectum organorum necessariorum ad vitam, sicut organum quo capitur cibus, et quo digeritur, et ex quo oritur spiritus, et hujusmodi.
On this page