Articulus 11
Articulus 11
An homo, vel hic homo, vel aliquis homo, sté assumptus ?
Videtur autem, quod hic homo sit assumptus. 1. Haec enim conceditur, quod Christus assumpsit corpus et animam: aut ergo assumpsit ea unita, aut non unita. Si non unita : ergo erunt ibi due assumptiones, una corporis, altera anime.
2. Praeterea, Hoc supra scriptum in Littera jacet ‘, quod haec assumpsit unita: modus autem unionis nature est sicut potentia et actus: ergo faciunt unum completum in genere hominum ;: nihil autem est completum in genere hominum, nisi hoc aliquid, et hic homo: ergo assumpsit Filius Dei hunc hominem vel hominem aliquem.
3. Praeterea, Quare non conceditur hec, Assumpsit hunc hominem ? Si propter hoc quod oporteret hominem hunc preexstitisse ante assumptionem, quod non est verum: ergo etiam non debet concedi, quod assumpsit naturam humanam : quia natura humana quae assumpta est a Verbo, non preexstitit ante assumptionem. Sed ista conceditur. Ergo et illa debet concedi.
4, Item, Omnium conjungibilium per naturam conjunctio constituit aliquod unum : sed corpus et anima conjungibilia sunt : ergo conjunctic istorum constituet aliquod unum quod est ex utroque: Christus autem assumpsit ea conjuncta : ergo conjunctio istorum constituerat jam aliquod unum ante assumptionem per intellectum. Queratur ergo, Quid sit illud unum ex corpore et anima constitutum ? et non potest inveniri nisi hic homo : ergo assumpsit hunc hominem, ut videtur.
Si autem hoc conceditur, contrarium multis Sanctorum auctoritatibus probatur in Littera: et dicit etiam Magister, quod indubitabiliter constat, quod persona non est assumpta : cum igitur hic homo non est nisi persona, hic homo non erit assumptus.
Solutio Dicendum, quod Filius Dei nec assumpsit hominem, nec hunc hominem, sicut dicit Magister. Jesus autem numquam fuit hic homo nisi postquam assumpsit humanam naturam quae est in ipso. Unde numquam fuit hic homo, nec erit, nec est propria singularitate hominis : quinimo in singularitatem non hominis, sed in personam divinam as~ sumptio est terminata.
Unve dicendum ad primum, quod hec conceditur, Christus assumpsit corpus et animam unita, sub hoc modo quod as~ sumendo fecit corpus et univit, non quod ante assumptionem fuerint, vel unita fuerint : sed haec unio non fecit singulare hominis ut hominis. Cum enim unum dicatur indivisum in se, et divisum ab allis : et hac assumptio non prius conjunxerit corpus et animam in unum aliquod nature hominis, quod univerit nature divine et persone divine in personalitatem divinam, patet quod num~- quam fecit unum ex corpore et anima, ut unum nature humane in quantum hujJusmod: : imo fecit simul conjunctionem et unum persone divine. Unde cum unum ex corpore et anima faciat hunc hominem in quantum hic homo, patet quod tale unum numquam fuit assumptum in Christo : ergo non assumpsit hunc hominem.
Et haec solutio est notabilis: quia solvit omnia fere qua queri possunt de hac materia ex parte assumpti.
Ad aliud dicendum, quod causa quare non conceditur, jam dicta est : quia scilicet unio corporis et anime non facit unum divisum ab alio antequam assumeretur vel in ipsa assumptione in quo terminetur assumptio : sed assumptio bene facit unam naturam salvatam ut humanam: quia proprietates suas non amisit natura ex assumptione, sicut amittit illud unum quod constituitur ex corpore et anima.
Av axiup dicendum, quod hoc verum est in conjungibilibus tantum per naturam : sedin Christo conjunctio anime et corporis a conjungente non fuit sola: imo cum hoc fuit ibi unio alia in aliud, in qua complebatur unio assumentis et assumpti: et hoc est unum persone in cujus singularitatem assumptio facta est : nec aliquod unum umquam preexstiterat, nec in ipsa assumptione fuit, nec post ex corpore et anima secundum quod unum dicitur singulare divisum ab alio et in se indivisum : et ideo haec simpliciter est falsa, quod Filius Dei assumpserit unum, vel aliquem hominem, vel hune : eadem enim est ratio hominis, et unius hominis : unde si non assumpsit unum hominem, etiam non assumpsit hominem.
On this page