Text List

Articulus 14

Articulus 14

Utrum divina natura debeat dici caro facta?

ARTICULUS XIV. Utrum divina natura debeat dici caro facta?

Quaeritur, Utrum eadem natura divina debeat dici caro facta?

Videtur autem quod sic: quia 1. Fere ab omnibus modernis conceditur divina natura esse incarnata : quia sic assumpsit ut in carne ipsa esset : ergo est incarnata. Et similiter etiam Filius Dei assumpsit carnem ut in carne esse’ : ergo est incarnatus,

Sxp ex noc ulterius sequitur, quod Filius Dei sit caro factus, quia Verbum caro factum est' : ergo videtur similiter se- qui debere ex altera parte, Natura divina incarnata est : ergo est caro facta.

2. Praeterea, Si haec ab aliquibus admittatur, quare haec similiter non admittitur, Divina natura est nata, passa, et mortua : sicut Filius Dei est natus, passus, et mortuus ?

Videtur enim, quea seguitur. Divine enim natura realiter et non per accidens est Filius Dei: et Filius Dei non peraccidens, sed vere et realiter est natus, passus, et Mortuus : ergo divina natura esi nata, passa, et mortua, ut videtur ; in processu enim nusquam videtur intercidere assumptio extranei sive accidentis in predicamentc.

Solutio Dico sine prajudicio, quod puto hanc esse concedendam, Divina natura est incarnata, eo quod haec seripta est a Damasceno, et ponitur auctoritas hic in Littera; habet enim duos sensus, et in altero est vera, et hoc sufficit ad veritatem propositionis. Incarnatum enim non dicit aliud nisi assumptionem carnis, in qua carne sit assumens, sive sibiin se assumat, sive sumat sibi non per se, sedin sua hypostasi in qua plena et perfecta est natura : et pro altera parte verificatur de natura: quia sibi non in se, sed in hypostasi univit carnem et assumpsit.

Sed haec videtur mihi esse neganda, Divina natura est facta caro. Cum enim haec non possit habere nisi duos sensus, in utroque falsa est de natura et de persona. Duo autem sensus sunt isti. Primus, ut notetur fieri cujus secunduin intellectum est facta, poni circa divina, ut circa subjectum ejus: et sic falsa est de natura et persona : sic enim nec divina natura est caro facta, nec Filius Dei est caro factus. Secundus sensus est, quod factus ponit suum fieri circa aliam naturam quae est assumpta, ut sit sensus, Divina natura est caro facta, id est, caro facta est divina natura, vel factum est quod divina natura est caro : tunc falsum est de divina natura propter nimiam expressionem, ut dicit Magister, sed vera est de persona : Filius enim est homo factus, et factum est quod Filius Dei est caro vel homo. Sunt vero qui concedunt eam in sensu secundo: quia divina natura est homo qui factus est: licet magis neganda sit propter expressionem et propter simplices qui accipe- rent illam in sensu illo, quod factio ponatur circa ipsam.

Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de Verbo et natura: quia Verbum sibi et in se univit naturam : natura autem sibi, non in se, sed in persona. Si autem objiciatur, quod natura idem est quod persona, ridiculum est: cum hoc sepius solutum sit in primo libro Sententiarum, quod differunt plurimum in modo attribuendi, licet re idem sint.

Ad aliud dicendum, quod licet heca quibusdam concedatur, Divina natura est caro facta, sub uno sensu: non tamen conceditur, quod sit nata: quia nativitas est proprietas hujus hominis secundum naturam humanam, et similiter passus, et mortuus : unde cum nature discrete et disparate sint, excluditur divina natura ab hujusmodi predicatis.

Ad 1 quod contra objicitur, dicendum quod extraneum sumitur dupliciter, scilicet gratia persone, et gratia nature quae est in persona. Cum igitur dicitur, Natura divina est Filius Dei, hic est predicatum gratia rei nature : et cum dicitur, Filius Dei est natus, hic predicatum licet non sit extraneum Filio ex parte persone, tamen est contrarium gratia nature in qua persona in priori propositione predicabatur de natura divina: et ideo incidit accidens in processu illius argumentationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14