Text List

Articulus 15

Articulus 15

Quare persona repugnat unibilitati ?

ARTICULUS XV. Quare persona repugnat unibilitati ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Ideo vero non personam hominis assumpsit, etc."

Ratio Magistri est eadem cum nostra supra, quod numquam corpus et anima fecerunt unum singularitate propria.

Si quaeritur, Quare persona repugnat sic unibilitati ?

Ad Hoc dicendum, quod persona de tellectu suo ponit per se unum: po- nit etiam per se incommunicabilitatem ad alterum : quia non est alterius in potentia, nec alterius ut predicatum, ut supra dictum est. Similiter ponit de se singularitatem. Et ista sunt tria, scilicet unitas, singularitas, et incommunicabilitas. Et unitas est a materia : quia idem est unum numero et materia, ut dicit Philosophus. Singularitas autem est ab individuantibus. Incommunicabilitas autem a distinctione ultimo complente et perficiente. Unde cum conjunctum illud ex corpore et anima non sit unum nec fuerit unum per se, nec distinctum per se, sed unitum alii in singularitatem alterius et distinctionem personalem, patet quod persona assumi non potuit, et quod intellectus personae ontrariatur assumptioni expresse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15