Expositio Textus
Expositio Textus
Hee est tertia opinio, quae jam non est opinio, sed error manifestus et condemnatus per Papam Alexandrum.
Et dividitur tractatus illius erroris in duas partes, sicut et praecedentium opinionum. Primo enim ponit capitulum in quo sunt due positiones. Secundo, inducuntur auctoritates quae videntur hoc dicere, licet non dicant.
Ex primo capitulo trahunt septem positiones hujus erroris, quae omnes false sunt. Prima est, quod cum duplex sit unio naturalis, scilicet anime ad carnem, et carnis et anime cum deitate, quod in Christo neutra illarum fecit unum aliquod : nec enim anima et caro fecerunt unum hominem unita, nec natura hominis et Filius Dei fecerunt unam personam unita : et hoc est in principio capituli, ibi, F, "Sunt etiam alii, gui in incarnatione Verbi, etc."
Secunda positio est, quod his duobus secundum veritatem acceptis non est usus Christus ut unum sibi faceret, sed potius ut indumento, ut mortalium oculis visibilis in eis appareret : et hac accipitur, ibi, "Zlla duo, scilicef animam et carnem, Verbi persone vel nature unita esse atunt."
Tertia est, quod non est unum factus cum homine in veritate : sed ideo vere factus dicitur, licet non sit vere homo : quia veram carnem et animam pro indumento accepit : et haec extrahitur ab illo : "Qui ideo dicitur factus verus homo, etc."
Quarta est, quod haec non in singula— ritatem vel aliquid ex eis constitutum accepit : sed dicitur accepisse, quia illis duobus pro indumento acceptis non est auctus numerus personarum : et hec trahitur inde: "Quae duo etiam in singularitatem, ete."
Quinta est, quod persona nulla compositione facta est composita : non enim haec sibi univit : sed dicitur facta composita, quia usum hujus indumenti accepit : et hac accipitur, ibi, "&¢ guia ipsa persona Verbi, quae prius erai sine indumento, etc."
Sexta est, quod Deus non essentialiter, hoc est, secundum esse, factus est homo, vel Filius Dei homo dicitur, sed secundum habitum hominis : et hec inde elicitur : "Accipiendo enim hominem dictus est Deus, etc.," et vocant esse hominem habere humanam naturam, non quod unione anime et carnis factus sit ex illa natura homo, sicut patet in secunda opinione.
Septima et ultima est causa dicti sui: quia videtur eis inconveniens ut Deus secundum esse creature possit uniri : quia si esset infirmiori creature unitus, tunc sequeretur, quod ipse secundum esse esset illa creatura: et dant exemplum de sexu muliebri : et haec accipitur in fine capituli, ibi, "Nam si essentialiter, inquiunt illi,.Deus est homo, etc."
Ex his dictis ulterius duae positiones aliae sequuntur : quarum prima _ est, quod hoc sit dici Christum esse hominem, quod est habere humanam naturam non unitam. Da enim, quod unitam : hoe erit contra positionem primam. Similiter da, quod essentialiter : hoc erit contra positionem septimam. Ergo relinquitur ipsum dici hominem, eo quod veram naturam humanam non unitam unione naturali haberet. Secunda est, quod quia in triduo hac non unita habuit, quod in triduo fuerit homo: et propter hoc ultimum, quia Magister hoc infra concedit, inculpatur Magister, quod fuerit de hac opinione. ;
Qua vero iste error novellus est, et nullus contra eum disputavit : nos ponemus aliquas rationes contra positiones istas.
Sunt autem tres conrrRA PRIMAM : quia corpus hominis non sentit nec vivit vita nature, per hoc quod conjungitur anime quacumque conjunctione : sed per hoc quod conjungitur ei ut perfectioni et actui: aut igitur Christi corpus nec sentiit, nec vixit vita naturali et naturali sensu : aut oportuit, qued corpori esset unita anima ut actus potentiae vel materiae proprie.
Inde sic proceditur : Quecumque duo naturali conjunctione conjunguutur ut materia et forma, constituunt tertium quod neutrum illorum est : anima Christi et corpus, ut probatum est, sic conjunguntur : ergo constituunt tertium quod neutrum illorum est: hoc autem non est nisi homo: ergo constituunt hunc hominem, quod prima positio negat.
Item, Haec positio est expresse heresis Pelagii. Unde Cassianus in sexto contra Nestorium : "Pelagiane heresis scelus solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem tamen dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse : quia non redemptionem hominibus, sed vivendi dedit exemplum. Si igitur nulla unio facta est ad Verbum, sed tantum oculis sic apparuit, necesse est quod Virgo solum hominem genuerit vel minus quam hominem, si tantum genuit partem hominis quae est corpus."
Item, tertio : quia ex hoc sequitur, quod Christus numquam fuerit homo, sicut natura humana quae est corpus numquam fuit, nec est, nec erit homo. Filius Dei numquam habuit nisi naturam sine duplici unione de qua dictum est : ergo Christus numquam vere fuit homo: patet ergo, quod prima posirio falsa est.
Si his duobus secundum veritatem acceptis usus est tantum, ut mortalium oculis appareret : tune et hoc quod oculis mortalium non appareret superflue utebatur : sed anima mortalium oculis non apparet : ergo ipsam superflue assumpsit.
Item, Quidquid assumitur sine unione ad assumentem, peracto officio propter quod assumitur, deponitur : et hc probatur et de columba in qua apparuit Spiritus sanctus, et per vocem in qua apparuit Pater, et per omnes creaturas assumptas in apparitionibus Veteris Testamenti : ergo si Filius Dei manens naturam talem assumpsit tantum ad apparitionem, peracta apparitione deposuit : ergo ineadem natura quam assumpsit non resurrexit : hoc autem qui dicit et sentit, ab Augustino in expositrone concilii anathematizalur : ergo hoc etiam est heresis.
CONTRA TERTIAM SIC : Christus non est natus nec passus nisi ex unione. Aut ex unione cum natura, aut cum hypostasi nature humane. Non ex unione cum natura : quia natura manet distincta, et natura divina nec nata est, nec passa est. Si ergo essentialiter non est unitus in hypostasi, ipse nullo modo essentialiter vere est passus, nec natus, nec aliquid aliorum.
CONTRA QUARTAM : Dei Filius non accepit naturam hanc in singularitatem nature nec persone, ut dicit ista positio : ergo assumptum nullam habuit singularitatem cum assumente : ergo nullo modo cum eo fuit unum : ergo quod dicitur de uno, non dicitur de alio : et hoc est contra Augustinum. Et eodem modo leve est contra alios disputare qui cum illis conveniunt.
Auctoritates autem inducte pro hac opinione etiam non videntur aliquid facere nisi in duobus locis, scilicet ubi adaptat Augustinus quartum genus habitus, et dicit quod accidit vel accedit, quod mventus est ut homo non sibi, sed ab hominibus : sed haec explanat Augustinus, quia facit vim in hoc quod est inventus : non enim se invenit, licet vere homo fuerit, quia semper sibi notus fuit : sed alii cognoscentes eum invenerunt in humanis conversari. Et dicit Augustinus, quod accidit hoc in simili inducto : non tamen accidit Christo humana natura, licet quidam dicant eam vergi in accidens : sed haec ego non presumo dicere de veritate incarnationis. Secundum est in medio ejusdem capituli G, ubi dicit, "Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum, etc." Sed etiam omnis homo confitetur, quod Verbum non est mutatum, sicut supra dictum est: sed hoc quod dicit ut habitum assumpsisse, Augustinus corrigit id in quo simile non sufficiens est, cum dicit : "Quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipientt copularet, id est, uniret."
On this page