Articulus 7
Articulus 7
Quid demonstrat pronomen, hic, quando dicitur, Hic homo, de Christo.
Dubitatur etiam de hoc quod opinio haec ponit, quod cum dicitur, Hie homo, demonstrato Christo, supponitur suppositum ejus in tribus substantiis et duabus naturis, et mon in humana natura tantum : hoc enim videtur falsum : non enim hoc habetur ex intellectu ejus quod dicitur hic heme. Si’ enim consideremus substantiam pronominis, id est, quam supponit pronomen, non dicit nisi suppositum, ly home autem quod sequitur, dicit naturam cui suppenitur ; ergo videtur, quod virtute termini sic complexi ex supposito et natura, non supponatur Christus nisi in una natura, sicut dixit preecedens opinio, et in du~ plici subsiantia, scilicet in carne, et anima.
Solutio Dicendum, quod aliud est in Christo, et aliud in aliis hominibus, Cum enim dicitur Ate in Christo, non potest demonstrari suppositum nisi unitum, vel potius unum: et ideo duplicem naturam vel respectum importat demonstratio, quorum tantum alterum determinamus perly home quod sequitur, et alterum significatur determinari per nomen significans illam naturam que etiam est in ipso: et ideo utrumgue importatur cum dicitur, Hic homo est hic Deus : in illa enim locutione bis in pronominibus hie et hic, significatur’ unum suppositum, et per terminos sequentes significantes naturam communem cui supponitur, significatur duplex respectus illius suppositi ad mnaturas illas : per compositionem autem mediam significatur identitas suppositi in utraque natura. Et ex hoc patet, quod ista opinio sola tetigit veritatem.
Sunt etiam alii, quiin incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur. Sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi persone: vel nature unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua naturavel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur verus factus homo, quia veritatem carnis et anima accepit. Quee duo etiam in singularitatem vel unitatem sue persone accepisse legitur: non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum: sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate : et quia ipsa persona Verbi quae prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutala permansit. Qui secundum habitum, Deum et hominem factum dicunt ': Accipiendo enim hominem dictus est Deus, factus est homo: et propler acceplum hominem, dicitar Deus vere esse homo: et propter assumentem Deum, dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur: tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et miulier essentialiler Deus esset, et e converso. Al potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri: potuit ergo mulier esse Deus, et e converso.
Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Ait enim Augustinus in libro de Gratia Novi Testamenti : Sicut non augetur numerus personarum, cum caro accedit anime ut sit unus homo: sic non augetur mumerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus homo Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus hujus persone singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. Jdem quoque tractans illud verbum Apostoli, Habitu inventus est uf homo’: manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem, vel esse hominem secundum habitum, in libro LXIITI Questtonum ita inquiens : Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut discipline perceptionem usu firmatam : vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem : vel habitum eorum quae membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, vel calceatum, et hujusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit vel accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur vel accidit vel accedit. Verumtamen hoc interest, quia quaedam eorum quae accidunt vel accedunt, ut habitum faciant non mutantur, sed ipsa mutant in se integra et inconcussa manentia : sicut sapientia accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Queedam vero sic accedunt vel accidunt, ut mutent, et mutentur : ut cibus qui amittens speciem suam in corpus verlitur, et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur. Tertium genus est, cum ea quae accidunt vel accedunt, nec mutant ea quibus accedunt*, nec ab eis ipsa mutantur: sicut annulus positus in digito : quod genus rarissime reperitur. Quartum genus est, cum ea quae accidunt vel accedunt, mutantur non sua natura, sed aliam speciem et formam accipiunt : ut est vestis quae dejecta atquae deposita, non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam nou habebat exula : quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens : neque conversus aut transmutatusin hominem amissa incommutabili slabilitate, sed in similitudine hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo, habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit. Quod autem dicit, ud homo, veritatem exprimit. Nomine ergo habitus satis significavil Apostolus, qualiter dixerit in similitudinem hominum factus: quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineflabiliter susceptum suscipienti copularet. His verbis aperte innuere videtur Augustinus Deum dici factum hominem secundum habitum. Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere querentibus in quarto libro de Trinitate ait : "Si quaeritur, incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum : non tamen in hoc quod factum est, conversum atque mutatum, sed carne ut carnibus congruenter appareret, indutum. Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima. Atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligilur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo, et bona operando": difficilia enim sunt haec. Idem, in libro de Fide ad Petrum : Dei Filius cum sit Deus etlernus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam : in eo vero® plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. Item, Non aliud fuit illa Dei summi susceptio vel exinanitio, nisi forme servilis, id est, natura humane susceptio: utraque ergo est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia, divina scilicet, et humana natura‘. Item, in libro contra Maximinum: Cum esset per seipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit : quem de foemina susci- pere dignatus est. Item, in eodem : Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse : in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse. Hilarius quoque in libro de Trinitate ait : Quomodo Dei Filius natus est ex Maria, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei cum in forma Dei esset, formam servi accepit Unum tamen eumdemque non Dei defectione, sed hominis assumptione profitemur: et in forma Dei propter naturam divinam, et in forma servi ex conceplione Spiritus sancti secundum hominis habitum repertum fuisse. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis : neque caro illa caro peccati, sed in similitudine carnis peccati.
On this page