Articulus 1
Articulus 1
An illa sit concedenda, Homo coepit esse Deus?
Objicitur autem de hoc quod dicit in primo capitulo A, §1: "Illa substantia cepit esse Deus:" et de illo, Deus cepit esse quaedam substantia.
1. Vult enim per hoc dicere, quod Deus coepit esse homo, et homo coepit esse Deus: sed quod incipit, est novum : si ergo homo incipit esse Deus, incipit esse novum: ergo homo tunc fuit novus Deus: sed novum est recens: ergo incipit esse recens Deus, quod erit contra Psalmum dicentem: Non erit in te Deus recens.
2. Item, Quod incipit esse, nunc primo est, et ante hoc non fuit in permanentibus : quia in successivis icipit et desinié aliter habet exponi. Si igitur homo incipit esse Deus, nunc primo est Deus, et ante hoc non fuit, quod est contra Augustinum et Cassianum dicentes, quod ille homo ab aeterno est Deus, et quod. creavit stellas.
Solutio Dicendum, quod primum argumentum non convenit huic opinioni, sed secunde necessario, ut infra dicetur.
Unvr dicendum ad primum, quod homo incipit esse Deus, ista est concedenda secundum hanc opinionem quae ponit quod cum dicitur, homo, non supponitur nisi natura una et due substantiae, sicut supra explanatum est: et bene sequitur ullerius, ergo nune primum est Deus, et ante hocnon fuit, si simus mm instanti unionis: sed non sequitur ulterius, ergo incipit esse novus Deus, vel novum aliquid, vel recens aliquid: quia cum ista concedebatur, Homo ineipit esse Deus, ly incipit ponebat inceptionem suam circa subjecti naturam in comparaiione ad predicatum : et ideo inceptio ponebatur circa formam hominis et unionem ipsius. In conclusione autem notatur ponere inceptionem circa formam predicati in comparatione ad subjectum : et ideo tunc denotatur Deus incepisse, et nunc primum esse, quod falsum est. Ita oportet respondere secundum hanc opinionem, Sed aliter erit respondendum secundum opinionem secundam, quae sola vera est inter opiniones, ut patebit infra.
Ad aliud dicendum, quod argumen- tum convenit huic opinioni, eo quod ponit, quod nihil supponitur cum dicitur, hic homo, nisi suppositum hominis in quantum est ex natura humana, et duplici substantia quae est caro et anima: et sic ipse non fuit ab aeterno: et ideo ista opinic Sanctis contrariatur, scilicet Augustino et Cassiano. Sed secundum opinionem veram, quae secunda est, supponit personam divinam in humana natura et triplici substantia: et tune oportet aliter respoudere utrique argumento sic, quod cum dicitur, Homo cepit esse Deus, quod ly Deus cwpit vel incepit, potest notare inceptionem circa rem subjecti, vel predicati. Si praedicati, falsa est: si subjecti, adhuc duplex est, scilicet quod inceptio potest poni circa suppositum in comparatione ad formam quae significatur nomine subjecti, et sic est vera sub hoc sensu, iste qui est homo in quantum homo incipit esse Deus. Cum enim suppositum hominis sit divina persona, ut supra probatum est, forma tamen significata per hominem non est nisi humanitas: et in hoc sensu ponitur inceptio circa personam gratia humanitatis: et ideo vera est. Si autem ly ineipit ponit mceptionem circa suppositum absolute, falsa est locutio : quia tunc sensus est, ile qui est homo incipit esse Deus: et loc est falsum, cum ab aeterno fuerit Deus.
On this page