Articulus 2
Articulus 2
An Christus in quantum homo est predestinatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in eodem capite A, infra, Si: "Reete dicitur Christus, in quantum homo, predestinatus, etc."
1. Non eidem, scilicet Christo, convenit predestinare, et predestinari. Prima probatur ex hoc quod activum convenit Deo tantum: aliud autem non nisi creature, quae futura est in gratia et gloria. Srcunpa probatur ex hoc quod indivisibilia sunt opera Trinitatis.
2. Item, Christus est ars Patris plena rationibus omnium viventium, ut dicit Augustinus : ergo in Christo sunt omnes predestinati et gratiae eorum: ergo si Christus est pradestinatus, Christus est in Christo, et ars in arte, quod videtur inconveniens.
3. Item, Dicit Apostolus, ad Ephes. 1, 4: "Elegit nos in ipso", scilicet in Christo, ante mundi constitutionem. Ergo in Christo samus electi: ergo preedestinati. Si igitur ipse est praedestinatus, ipse non est praedestinatus nisi in seipso: et hoc iterum nihil est dicere, quod idem in seipso eligatur et predestinetur.
Sed contra: Ad Roman. 1, 4: "Qui predestinatus est Filius Det in virtute, secundum spiritum sanctificationis."
Solutio Secundum istam opinionem facile est respondere objectis : quia objecta non contingunt ei, sed potius opinioni secunda : quia ista opinio dicit hominem non supponere nisi suppositum hominis in una natura et duabus substantiis.
Et ideo dicunt ad primum, quod Christus in supposito et natura divina pradestinat: et homo ille in supposito et natura hominis predestinatur: et sic non est inconveniens, quod uni in persona secundum diversa supposita et naturas conveniat predestinare et pradestinari, et aeternum esse et temporale.
Av auiup dicunt similiter, quod Christus in aeterno supposito et natura est ars Patris : sed in hominis supposito est artificiatum quod per idealem causam continetur in arte, et tamen est persona una.
Ad aliud dicunt hoc modo, quod non est inconveniens eligere aliquid in seipso : ipsa enim eadem persona secundum suppositum divinum fuit eligens in quo elegit Pater: et ipse secundum suppositum etnaturam bumanam fuit electus, quia fuit duo supposita, non unum.
Dicendum ergo ad primum, quod li~ cet idem sit Christus Filius Dei in quantum hujusmodi, et Christus in utraque natura et triplici substantia, tamen secundum considerationem differt : quia primo supponitur persona simplex, secundo autem persona composita. Persons autem ut est simplex, convenit pradestinare: persona autem ut est composita, convenit predestinari: non autem ut persona sit vel in natura divina, sed ut persona composita in humana natura et substantia carnis et anime: et non fiat vis in compositione: sicut etiam secunda opinio in Jitfera explanat per quem modum est composita: et sic patet, quod etsi eidem conveniunt predestinare et preedestinari, non tamen secundum idem.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod persona ut simplex est ars Patris per appropriationem, et nihil prohibet eamdem in se contineri quoad hoc quod futura esset in natura humana.
Ad tertTium dicendum, quod nihil est inconveniens hoc modo ipsum eligi in seipso diversimode consideratum.
Deinde quaeritur de hac propositione Origenis quam inducunt in capitulo eodem, A, §2: "Factus est sine dubio tllud quod prius non erat."
Aut enim hoc est hypostasis: aut natura humana. Si hypostasis: ergo Christus factus est aliqua hypostasis quae non semper erat: sed aliqua hypostasis est aliquis homo: ergo ipse factus est aliquis homo: et hoc supra improbatum est.
Er picenpum, quod Origenes addit secundum carnem: et haec determinatio verificat locutionem. Quia non est concedendum secundum veritatem, licet ista opinio sic dicat, quod Christus sit aliqua substantia quae non semper erat: quia una est hypostasis hujus hominis et Filii Dei. Si autem intelligitur natura : ipse hoc die non est natura sua: sicut numquam nec fuit, nec erit : et ideo nec de hypostasi nec de natura potest verificari: et ideo excluditur, quod hes opinio absolute falsa sit.
Hic ponitur secunde opinionis responsio que, ut tenetur communiter, in sex capitulis continetur, in quorum primo ponitur responsio. In secundo, auctoritatum pro prima inductarum determinatio, ibi, D, "Determinant etiam auctoritates, etc." In tertio, quaedam objecta in contrarium, ibi, E, "Sed his videntur adversari, etc." In quarto, solutio illorum, ibi, F, "Haec autem in hune modum, etc." In quinto, determinatur qualiter Christus dicitur utrumque, ibi, H, "Quod etiam dictum est, utrumque Christus est." In sexto et ultimo, objicit quoddam quod magis videtur contrarium, et solvit, ibi, I, "Hsé autem et aliud quod huic sententiae, etc."
On this page