Articulus 9
Articulus 9
An humanitas Christi sit adoranda latria ?
1. Humanitas (ut supra expositum est) natura est humana, et semper remansit creata, et creatura in omnibus suis proprietatibus: ergo sibi non debetur servitus nisi ut creature.
2. Item, Christus verus Deus est, et homo verus: ergo si ex veritate Dei debetur ei cultus Dei, ex veritate hominis debetur ei cultus hominis. Hec autem est dulia : ergo non debet adorari latria.
SED CONTRA: Rabanus dicit : "Caro Christi latria est adoranda sicut Verbum Dei: sed non omni specie latrie: quia non adoramwus cam prostrati in terram : sicut nec credimus, quod nos creavit: nec sacrificamus ei sicul Deo: sed adoramus eam, quia per ipsam redempti sumus, sicut per Deum:" ergo videtur, quod latria sit adoranda.
Sed hic ineidit dubium de dicto Rabani: quia videtur ponere diversas species lalria, et videtur dicere, quod non adoramus prostrati: tamen etiam homines frequenter prostrati adoramus : sicut dixit Jacob filus euntibus in Aigyptum: Ite ad dominum terre, et cum inveneritis eum, adorate eum super terram.
Praeterea circa hoc quaeritur, Qua adoratione adoranda sit gloriosa mater Verbi quod carnem assumpsit ?
SED CONTRA: Quia ipsa est simplex creatura: ergo non debetur ei honor divinus: nec ipsa, cum sit optima et justissima, queret eum tamquam usurpando alienum.
Solutio Dicendum, quod caro Christi dupliciter consideratur, scilicet ut suppositum est quod est hic homo et Christus : et cum illesit Deus, non nisi latria adoratur sicut Deus, quia vere Deus est secundum opinionem secundam supra tactam, qua sola vere Catholica est. Et per hoc accipitur caro, quando dicitur, Verbum caro factum est? : quia per synecdochen pars ponitur pro toto.
Alio modo consideratur ut pars hujus hominis: et tune quia actu unita est deitati, et nihil sui separatum est a deitate, sicut nihil carbonis separatum est ab igne: ideo adhuc latria est adoranda.
Tertio, consideratur vage secundum solum intellectum denudata a deitate: et sic adoranda est hyperdulia, ut dixit prius inducta opinio.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod licet humanitas sit distincta a natura suis proprietatibus, non tamen est separata a societate et unione.
Ad aliud dicendum, quod leet sit homo verus, non tamen homo purus. Non tamen nego quin et Christo et Deo hyperdulia exhibeatur: quia non tantum uno honore, sed omni honore dignus est: sed non debet adorari dulia tantum. Unde Glossa super illud Psalmi xuxvn, 27: In ecelestis benedicite Domine Deo: dicit Deo, quia adoratur latria: et Do-- mino, quia adoratur dulia.
Ad aliud dicendum, quod sunt species materiales et accidentales, ut prius dictum est de dulia, eo quod Deus ado- ratur in se et in assumpta humanitate.
Ad aliud dicendum, quod prostratio dupliciter fit, scilicet in testimonium honoris, vel signum attributi quod est nobis causa venerationis in illo modo adorationis. Primo modo prostrati adoramus omnem quem colimus. Secundo modo prostrati adoramus Creatorem qui ex nihilo in aliquid erexit, et genuflexio est quasi ad casum Redemptorem qui de casu peccator relevayit.
On this page