Articulus 11
Articulus 11
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : "Colueruné ef servierunt creature potius, etc."
1. Ponamus enim quod Satanas transfiguret se in Angelum lucis, et aliquis simplex adoret latria : videtur colere creaturam : et tamen non peccare, quia ignorantia facti excusat a toto.
2. Praeterea, Ponamus, quod adhibeat diligentiam quam potest, et semper videatur ei Deus esse : tunc videlur non peccare adorando eum pro Christo : iste enim non teneiur discretionem spirituum habere, quia illam non potest acquirere : ergo si facit quod potest, non videlur peccare.
1. Non enim constat mihi, quod consecrata sit: ergo non debeo eam adorare umquamn, nisi sub conditions, scilicet sinihii ille omisit de contingentibus : hoc autem videtur absurdum si quilihet simplex hujusmodi conditioner in sua consideratione habere deberet.
2. Preieiea, De quolibet presumondum est bonum, nisi probetur contrarium: ergo de sacerdote celebranie presumere debeo bonum: ergo presumere deheo, quod hostia sit consecrala, cum non sit mihi probatum contrarium.
Solutio Ad primum dice, quod ab eo qui non habet discretionem spirituum, omne quod apparet sensibus, timendum est, et numquam est simpliciter adorandum tribus de causis: quarum una est propter crebram illusionem sensuum.
Secunda est conscientia proprie humilitatis: quia debet se non dignum reputare, quod bonus Angelus apparcat ei: et ideo malum timere. Tertium est, quod condilio apposita non nocet, sed prodesse potest. Si enim Deus est qui apparet, ipse diliget quod sumus tuti proplter timorem suum. Hujus exemplum habemus secundum expositionem Chrysostomi, Joan. 1, 45 et seq., in Nathanaele, quem cum vocaret Philippus dicens: Jnvenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth, respondit: A Nazareth potest aliquid boni esse? quasi tardus ad eredendum : et ideo quia non credidit slatim, sed examinavit factum, non credens omni. spiritui, sed probans speciem si ex Deo esset, laudabatur a Christo, cum dicit: Hece verus Israelita, in quo dolus non est. Exemplum etiam est in Zacharia, Lue. 1, 12 et 29 et in Beata Virgine, qui turbati sunt ad visitationem boni Angeli: et ideo dico, quod numquam potest facere quod in se est, qui simpliciter adorat: quia hoc in ipso erat, ut his de causis timens, conditionem apponeret.
Kr i quod quaeritur de hostia sacerdotis, solvendum est distinguendo, quod scilicet aut est sacerdos notus, aut ignotus. Si notus: aut scitar quod consuevit negligens esscin divinis, aut non: quia multi licet sint male vite, tamen non sunt negligentes in divinis, ut aliquid omittant. Si notus est, quod non consuevit aliquid omittere, tunc eo ipso conditio probabiliter preesupposita est ab adorante, quod scilicet sit hostia consecrata. Si autem ignotus est, vel nota est sua consueta negligentia in divinis: tanc bene puto, quod actualiter vel habitualiter debet apponi conditio.
On this page