Articulus 12
Articulus 12
An Christus plus adoretur aliqua trium personarum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa finem: "In Christo Domino humanitatem non solam, vel nudam, etc."
1. Videlur enim sequi ex hoc quod magis adorandus est Filius post incarnationem, quam ante: quia post incarnationem adoramus utramque naturam in ipso, ante incarnationem alteram tantum.
2. Item, Ex hoc videtur, quod magis sit adorandus Filius, quam Pater vel Spiritus sanctus; quia in illis non adoramus nisi unam naturam, in Christo autem duas.
Sed Ap hoc respondere leve est: quia non sequitur si plura adorantur in ipso, quod propter hoc plus adoretur: et mutatur ibi discretum quasi in continuum. Vel dicatur, quod adoratio humane nature non addit novam adorationem, sed novam materiam, in qua deitas adoralur: quia adoratio non sislit in humana natura per se, sed refertur ad unitam sibi naturam divinam: et sic una est adoratio trium, sicut una divinitas trium.
On this page