Articulus 13
Articulus 13
An Christus fuerit filius adoptivus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post pauca : "Filius Virginis dicitur, eo quod in Virgine haminem accepit in wunttalem persone: et hoc fuit gratiae et non nature."
1. Gratia enim quae de non filio facit filium, est gratia adoptionis: sed gratia assumptionis de non filio facit filium: ergo est gratia adoptionis.
2. Praeterea, Quare non conceditur, quod Christus sit filius adoptivus? Ex hoc enim, ut habitum est, non sequitur, quod ipse fuerit filius ire: quia hoc accidit gratiae adoptionis. Si dicas, quod oporteret ipsum prius non fuisse filium, et postea adoptari ut filius fieret: ipse autem factus est Filius Dei: hoc iterum non videtur impedire : quia ponamus hanc opinionem esse veram, quod Angeli creati sintin gratia, et non confirmati: sicut etiam de homine quidam di- cunt, adhuc est verum, quod gratia adoptionis sunt filii et Angeli et homines: ergo videtur, quod hoc etiam accidit gratiae adoptionis, quod inveniat non filium illum quem facit filium : ergo videtur, quod non impediat gquin possit dici filius adopiivus.
Solutio Dicendum, quod in veritate, sicut objectum est, illa accidunt gratie adoptionis : sed quia est cliam in Christo homine existente ratio filiationis, et ideo non est dicendus adoptivus.
Ad hoc intelligendum nota, quod aliud est habere filiationem per se, et aliud habere ex dono. Qui habet filiationem Dei ex dono, cum illud donum non sit esse suum, non habet illam nisi ex adoptionis gratia quam dedit ei Deus. Per esse autem contingit habere duobus modis, scilicet per actum nature qui est ad esse: sicut nos habemus naturalia nobis per generationem accipiendo a parentibus naturalia eorum : et ideo sumus filii eorum per naturam, et non per gratiam beneplaciti eorum : et hoc modo Filius Dei in quantum Filius Dei est Filius Dei Patris natura. Alio modo habetur per esse per identitatem et per unionem ad illum qui per naturam habet. Si enim ego sum unum tibi per esse persone tue, quidquid tu habes per naturam, hoc etiam naturale est mihi : licet per unionem acceperimus, et non per actum nature qui est generatio. Sic hic homo in quantum hic homo : ita quod ly in quantum dicat unionem, habet quod est filius natura : et tamen hic homo non est genitus de Patre : et hoc est quod dicit Augustinus, quod hic homo habet hoc per gratiam ; sed haec gratia non est habitus anime, ut gratia adoptionis, sed potius est unio ad esse unum cum persona, quae naturaliter habet filiationem Dei Patris : et per hoc satis patet solutio ad quesitum,
On this page