Articulus 12
Articulus 12
Qui sunt illi qui adoptantur, et an sint in peccato existentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem: "Quia cum nati fuerinus we filix, per gratiam facti sumus filii Dei."
Hoc ctiam videtur, quia 1. Non adoptantur, nisi qui vocantur : non vocantur autem, nisi qui removentur a peccatis, ut dicit Glossa super illud Apostoli, ad Roman. vm, 30: Quos predestinavil, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit, Sup contRA: Peccatum potius videtur esse causatiyun ire, quam adoptionis: in humanis enim adoptionibus si aliquis offenderet aliquem, non adoptaret illum, sed potius eum qui obsecutus est ei.
2. Praeterea, Secundum hoc videtur, quod gratia adoptionis non competat Angelo in primo statu, nec etiam homini in statu innocentiae. Quod enim Angelo non competat, videtur: quia non adoptatur, qui jam est in domo: sed Angelus semper fuit in ccelo, et ante confirmationem, et post: ergo videtur, qued per adoplionem non indigeat introduci.
3. Praeterea, De homine etiam: in statu innocentiae videtur, quod non indiguerit gratia adoptionis : quia peccatum quod ipsum elongaverat ab hereditate, nondum fecit. Sep contra: Ex nostro non possumus habere jus in hereditatem Dei, sed oportet quod ex suo munere gratis acquiramus: sed hoc est adoptare, jus ex gratia nobis collata in Dei hereditatem acquirere : ergo adoptio compctit et Angelo ante conlirmationem, et similiter homini in statu innocentiae.
Solutio Dicimus, quod gratia adoptionis quiddam habet per se, quiddam per accidens. Perse habet tria, scilicet statum non filii per naturam quem invenit in adoptato : habitum gratiae gratum facientis, qui habitus substantia est istius gratiae per quam fit adoptio: et tertium quod est effectus ejus, et hoc est collatio sive acquisitio juris in hereditatem Patris adoptantis: et penes haec tria sibi substantialia salvatur adoptio, tam in Angelo, quam in homine primo ante slatum peccati: quartum habet per accidens, scilicet stati peccati, in quo nascuntur, qui post peccatum adoptantur.
Dicendum ergo ad primum, quod non est simile de Deo et homine adoptante: nos enim obsequiis possumus prevenire affectum et favorem sive amorem et gratiam hominis adoptantis nos: quia non de suo obsequimur ei, sed de nostro: sed in Deo non est sic: quia non possumus ei obsequi nisi de suo : et ideo ipse gratia prevenit nos ut velimus ;: unde prius adoptat ipse, et nos adoptati incipimus obsequi.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est idem esse in ccelo, ut in habitatione magis congrua secundum naturam, et habere jus in hereditatem regni. Primum enim concessum est Angelo per creationem : quia dicit Beda super illud Genes. 1, 1: "In principio creavit Deus coelum et terram", quod per celum intelligitur angelica natura, vel celum empyreum quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Secundum autem non datur nisi per gratiam adoptionis.
Et si objicitur, quod naturalia non demerentur: ergo si celum empyreum est naturalis locus et datus ex creatione ipsis Angelis, diabolus debuit ibi remanere. Dicendum, quod naturalia quae sunt partes substantiae non amittimus, sicut partes anime et corporis: de illis enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Data demonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra splendidissima !." Sunt alia naturalia congrua secundum statum innocentiae, vel gratiae, vel culpa: et illa mutantur in melius, et in pejus: ut mundus datur homini in culpa existenti ad incolatum miserie, tamen in quo mereri possit: paradisus autem statui innocentiae in locum deliciarum : et infernus damnatis : coelum autem empyreum creaturis exaltatis per gloriam.
On this page