Text List

Articulus 15

Articulus 15

An solus Pater adoptet vel tota Trinitas ?

ARTICULUS XV. An solus Pater adoptet vel tota Trinitas ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, FE, circa medium : "Non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, etc."

Est enim dubium, Utrum solus Pater adoptet, vel tota Trinitas ?

Videtur autem, quod solus Pater ; quia dicit lex, quod ille potest adoptare, qui potest generare : sed solus Pater poiest generare in divinis : ergo solug Pater potest adoptare.

SED CONTRA : 1. Super "Pater noster, qui es in celis", dicit Glossa, quod Pater noster Deus Trinitas est : ergo videtur, quod tota Trinitas adoptet.

2. Item, Gratia aequaliter est a tota Trinitate : et per gratiam adoptamur : ergo videtur, quod tota Trinitas sit pater adoptionis.

3. Sed iterum contra hoc videtur esse quod in primo Sententiarum determinatur, quod non dicitur, Films noster : ergo videtur, quod non habeat respectum ad nos: nec dicitur, Spiritus sanctus noster : sed tantum dicitur, Pater noster : et cum per gratiam adoptionis sit Pater noster, videtur solus Pater adoptare posse.

Solutio Dicimus, quod tota Trinitas sit Pater adoptans : sed tamen solus Pater appropriate, non proprie : et ideo supra dictum est, quod Pater adoptet per Filium, et per Spiritum sanctum : quia accipimus nomen filioruam per testimonium Spiritus Filii.

Ad aliud dicendum, quod tota Trinitas illa generatione generare potest. Et si tu objicias queedam in legibus, Ile non potest adoptare qui per naturam generare non potest : dicendum, quod hoc non cogit plus nisi quod adoptio appropriate, et non proprie convenit Patri.

Ad aliud dicendum, quod licet non dicatur noster sub illo nomine, nec Spiritus sanctus sub illo nomine : tamen uterque istorum dicitur noster sub nomine Patris adoptantis : quia Filius secundum nomen Filii, non ponit respectum ad nos, sed ad Patrem : et similiter Spirilus sanctus sub nomine Spiritus sanctl, non ponit respectum nisi ad suum principium, quod sunt Pater et Filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15