Articulus 16
Articulus 16
An filius equivoce dicatur filius origine et adoptione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, EK, circa finem : "Hie enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione."
Ex hoc enim videtur, quod aequivoce dicatur filius adoptione, et origine : et pater dicatur equivoce de patre vero, et adoptivo. Quod etiam alia ratione probatur : pater enim a generatione pater est, et filius a nativitate filius: sed non est unius rationis generatio, et unius rationis nativitas in naturali generatione et adoptione : ergo non est unius ra~ tionis pater vel filius utrobique.
SED CONTRA Apostolus infert, Sz filii, et heredes : heredes quidem Dei, coheredes autem Christi*. Que illatio non valeret, nisi haberet aliquid de ratione filiationis sue.
2. Item, ad Roman. vin, 29 : Ques prescivit, et predestinavit conformes fiert imaginis Filu sat. Et ibidem, Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ergo si conformes sumus imaginis Filii, non equivoce dicimur fii : et si ipse primogenitus dicitur, generationi nostre connumeratur sua : et ita non est equivocum. Similiter accipitur hoc ex illo verbo: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 2. Non enim diceret, /fratres, si omnino generatio esset aquivoca.
Solutio Dicendum, quod ista non sunt unius rationis : sed per prius et posterius sunt dicta : Christus enim vere filius est, ad cujus similitudinem nos sumus filii: et non accipitur similitudo in actu generationis, ut procedit cbjectio prima, sed ad natum, et ad jus nati. Ad natum quia ipse est nobis exemplum, cui assimilamur in quantum possumus, ut simus ei conformes. Et hoc imetendit Apostolus, quando dixit ad Romanos, vin, 47. Cum enim dixerat: Si autem filii, et heredes: heredes quidem Pei, coheredes autem Christi : statim subjunxit : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quasi diceret : Si in vita similes fuerimus Filio. Ad jus autem nati sumitur similitudo in perceptione hereditatis.
On this page