Articulus 1
Articulus 1
"Post praedicta queriiur, etc." In isto primo capitulo quaeritur a Magistro, Utrum Christus incepit esse?
Videtur autem, quod prima istarum sit vera: quia 1. Concessa est supra in omnibus tribus opinionibus, quae non ad aliud induct sunt, nisiut ostenderetur qualiter Filius Dei factus est homo, et homo factus est Deus, et quid predicatur per ly homo.
3. Item, Deus factus est homo: et quidquid factum est, incepit esse : ergo Deus ccepit esse homo : ergo conversa simpliciter : ergo homo incepit esse Deus.
4. Item, In Litfera habetur ista, Christus noster homo recens est: ergo homo qui incepit, est Deus, ut videtur: et hoc multo videtur falsior esse quam ista, Homo incepit esse Deus.
1. Idem est incipere simpliciter, et inCipere esse in specie substantiali: sicut idem est Socrati incipere esse simpliciter, et incipere esse homo: ergo a simili idem est huic homini incipere esse, quod incipere esse homo: sed incipit esse homo: ergo incipit esse. Et situ velis instare per istam, Ille incipit esse albus: ergo incipit esse : exclusa est instantia: quia esse album est esse secundum accidens, et ideo non infert esse simpliciter : sed esse hominem, est esse substantialiter : ergo videtur, quod sequatur, quod incipit esse.
2. Item, Supra habitum est, quod hominem fecit, et faciendo univit: ergo in eodem instanti fuil huic esse, et esse hominem: ergo videtur, quod sicut conceditur hac, incepit esse homo, ita debeat haec concedi, hic incepit esse.
3. Praterea, Communiter dicitur, et supra seepius habitum est, quod haec sit vera, Deus incepit esse homo, Deus factus est homo: cum tamen factura ejus quod factus est, videtur poni circa ly Deus vel circa Filium Dei, et neutri competit : ergo multo magis concedenda est hac, Homo incepit esse Deus, vel factus est Deus: cum factio et inceptio non repugnent nature significate per hunc terminum, Deus.
4, Si forte dicas, quod hic ab aeterno fuit Deus, et hic homo ab aeterno est Deus: ergo videtur quod hic homo ab aeterno est: sed in omni locutione idem possum predicare de se: et dicit Boetius, quod nulla propositio verior est quam in qua idem de se predicatur : ergo videtur, quod si hic homo ab aeterno est, quod possit inferri, ergo hic homo ab aeterno est homo, quod est contra Auguslinum in JLittera, ubi dicit quod "priusquam mundus esset, nec nos era— mus, nec mediator Dei et hominum homo Jesus Christus."
5. Praeterea, Ex eadem auctoritate videtur accipi directe, quod mediator Dei et hominum homo Jesus Christus non fuit ab aeterno : quod est contra haec quod omnes dicunt, quod hic homo fuit ab eterno, et hic puer qui creavit stellas. Et contra hoc est quod ipse dicit in Evangelio Joannis, vin, 25: "Ego principium, qui et loquor vobis". Ly ego enim ibi supponit suum prolatorem, hoc est, illum hominem. Et est contra hoc quod ibidem dicit : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum ?. Sicut enim dicit, Anteguam Abraham freret, ita potest eadem de causa, scilicet propter unitatem persone, dicere : Antequam mundus fieret, ego sum.
Solutio Dicendum meo judicio, quod nulla solutio modernorum hic tantum valet, sicut Auctoris solutio quam ponit hic : quia cautissima est, quod sine distinctione intellecta vel posita in sermone non reddatur responsio: quia factum esse et non factumi, coepisse vel non ceepisse, creaturam esse vel non esse, sunt circa personam Christi, propter unionem duarum naturarum in ipso: sicut alium vel eumdem Deum circa Deum generantem, ut supra dictum est.
Sunt tamen qui subtilitates hic rimati sunt, minus tamen cautas simplicibus, licet verum dicant. Et auctor istarum solutionum est Magister Gulielmus Antisiodorensis. Et secundum illos dicendum est, quod cum dicitur, Deus factus est homo, vel, Filius Dei factus est homo, vel incepit esse homo: quia in omnibus illis in quibus persona simplex pro nomine essentiali vel pro noniine personx est in subjecto, et subjungitur factus vel encepit ex parte predicati cum hoc termino homo, quod locutio est duplex ea duplicitate quam supra posuimus in distinctione quinta, se:licet quod potest ly factus vel inceptt rem suam ponere circa rem subjecti, et sic locutio est falsa, et vocatur propositio de re apud Sophistas : vel potest retorqueri ad totum, ut factura non ponatur circa rem subjecti, sed sit inceptio vel factura de toto sub hoc sensu, Hoc incepit quod Deus est homo : et tune vocatur propositio de dicto apud Sophistas, et sic est vera. Si au- tem convertantur propositiones ille sie, Homo factus est Deus, vel, Homo incepit esse Deus: dicunt, quod si sit de re, falsa est, sicut et alia: sed si sit de dicto, necesse est eam veram dici et esse : quia hoc est verum, Factum est quod homo est Deus : et, Hoc incepit quod homo est Deus ; quia non ab aeterno haec est vera, Homo est Deus : sed aliud est cum dicitur, Hic homo factus est Deus: quia illa est de re, et falsa.
Ratio autem Antisiodorensis est, quod vult quod termini aliter supponunt ex parte subjecti, et aliter ex parte praedicati : cum enim iste terminus, homo, sit in predicato, stat pro natura et non pro persona: et cum nature conveniat factum esse et incipere, ideo concedunt quod Filius Dei factus est homo, et Deus factus est homo, et hic homo factus est homo. Cum autem sit in subjecto, stat pro persona: quia subjecta ratione suppositorum subjiciuntur : et ideo cum humana natura in Christo sit adveniens et vergat ad _ aliquod simile accidenti, cum dicitur, Homo factus est Deus, intelligitur de persona : et potest descendi ab ipsa ad suppositum sic, Homo factus est Deas ; ergo aliquis homo, vel iste, vel alius: non alius: ergo iste: ergo ista persona factus est Deus, et hoc falsum est: ergo hac falsa, Iste homo incepit esse Deus: et illa ex qua sequitur.
Kt ponit instantiam sic, quod scutum illud sit modo dealbatum, haec est vera, Hoc scutum incepit esse album: sed hee est falsa, Hoe album vel album incepit esse scutum: quia cum ly album est ex parte predicati, non dicit nisi albedinem in hoc, sed tamen ex parte subjecti stat pro subjecto alio: et ideo cum dicitur, Album incepit esse scutum, sequitur : ergo hoc album vel aliud incepit esse scutum : non aliud: ergo hoc: sed hoc album est scutum : ergo scutum incepit esse scutum, quod falsum est: ergo et hec est falsa, Album incepit esse scutum : quia ly album in subjecto supponit pro supposito quod est ante formam albedinis. A simili dicunt hic, cum dicitur, Homo incepit esse Deus, quod ly homo stat pro persona quae est ante humanitatem quae in ipso habet similitudinem accidentalis nature: eo quod posterius advenit: et ideo sequitur ex illa, quod heec persona incepit esse Deus : haec autem falsa est: ergo et hec, Non incepit esse Deus, vel Verbum, vel persona divina. Non autem idem est de hac, Deus vel Filius Dei incepit esse homo: quia ly homo in predicato stat formaliter : et ideo tune non licet descendere ad personam : et non sequitur, quod Deus vel Filius incipiat esse persona. Per hoc igitur patet solutio ad omnes illas, de quibus primo est quesitum. Ad auctoritatemAugustini, quae in Littera habetur, quod Christus Deus noster homo recens est, dicendum cum Magistro, quod cum determinatione subintellecta recipienda est, et aliter non.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum homo iste incipiat esse ? Dicendum quod nullo modo est concedenda.
Ad probationem autem, dicendum quod in Christo non est simile : quia esse hominis non est totum substantiale esse hujus, vel hujus hominis, vel Christi : et ideo licet cum determinatione concedatur secundum quod est de dicto, non tamen potest inferri, ergo incepit esse. it instantia bona est in Christo: eo quod in ipso predicat homo naturam advenientem, licet non accidentalem, a qua natura non habet hic homo quod sit hic vel persona: quia prius fuit hic et persona.
AbD aniup dicendum, quod licet faciendo hominem univerit, non tamen faciendo hune vel hanc personam: hance autem personam supponit ly home ex parte subjecti.
Ad aliud dicendum, quod ille concessw sunt supra, secundum quod sunt de dicto, et non de re: sicut etiam in distinctione sexta dictum est: et non est simile de conversis earum secundum Antisidiorensem, propter causam quae dicta est.
Ad aliud dicendum. quod in veritate hic homo ab aeterno fuit: sed non sequitur ex hoc, quod ab aeterno fuerit homo, vel ab aeterno sit homo: quia ly homo ex parte predicati stat formaliter, et for— maliter secundum formam significatam per terminum non ab aeterno fuit: sed in subjecto supposito stat personaliter, et persona ab aeterno fuit. Unde hic homo ab wterno fuitDeus, et homo ab aeterno fuit Deus: non tamen sequitur, quod Deus sit ab aeterno vel fuit homo, ut dictum est.
Ad auctoritatemAugustini dicendum, quod meo judicio sic intelligitur, quod ly homo sit ex parte predicati, sic, "Priusquam mundus esset, etc.," hoc est, ipse mediator Dei et hominum Christus Jesus non erat homo priusquam mundus esset: et tune secundum supra dictam rationem suppositionis in preedicato et subjecto, est vera.
Ecce, in quantum potui investigare, heee est sententia Antisidiorensis. Sunt tamen alii sic non dicentes: non enim volunt dicere, quod cum dicunt, Homo vel hic homo in subjecto, quod supponat sicut terminus accidentalis pro supposito sive forma: sed dicunt, quod supponitur in tali nomine persona composita, vel suppositum compositum in triplici substantia et duplici natura, sicut dicit secunda opinio : et ideo illi supposito convenit inceptio et factio, non simpliciter, sed ratione nature humane quae signatur in ipso: et ideo dicunt, quod potest recipi ista, Homo facius est Deus, secundum quod est determinata secundum intellectum : et tunc non sequitur, quod homo ille fuerit ab aterno : sed sequitur, quod secundum quod homo non fuerit ab
On this page