ARTICULUS V.
An Christus sit aliquid non divinum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
ibi, B, § 4: "Christum esse aliquid non
divinum, etc."
Supra enim dixit Christum non esse
hominem dominicum ‘: ergo eadem
ratione videtur, quod non debeat dici
aliquod divinum.
Solutio Non est simile: licet enim
utrumque sit possessivum, tamen unum
notat suppositionem : alterum notat
habitum nature ut forme: et bene
conceditur, Christus est divinum aliquod,
quia habens deitatem : non autem
conceceditur esse dominicus, quia hoc sonat in
subditum domino et servum.