Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ?

ARTICULUS II. Utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ?

Incidit autem questio circa primum, Utrum aliunde quam de Adam _ potuisset assumere ?

Secundo, Utrum debuit assumere aliquem qui esset similis Adae in principiando totum genus humanum naturaliter et materialiter, sicut Adam ?

Videtur autem aliunde : quia 1. Ita dicit Augustinus : "Potuit itaque Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum."

2. Item, Extrahens a poena et a culpa, elongatus debet esse ab utroque : sicut extrahens a fovea, non est in fovea : sed Christus est extrahens nos a pcena et culpa : ergo debet elongari ab utroque.

3. Hem, Totum quod fuit im Adam debito pene subjacuit : id autem quod peenam per se debet, non potest pro alio poenam patiendo satisfacere. Cum igitur Christus satisfacere venerit, materiam de Adam natura assumere non debuit, ut videtur.

4 Item, Medicina duplicis morbi non paratur corpori per contrarietatem ad unum morbum tantum : sed Christus est medicina nostra : ergo contrarias debuit habere formas ad utrumque morbum : sed duplex est morbus, peene, et culpe : ergo videtur, quod ipse neutrum in se habere debuit : et sic de natura Adae que tota pene subjacebat, accipere naturam non debuit, ut videtur.

Sed CONTRA : 1. Anselmus in libro, Cur Deus homo, dicii, quod satisfaciens, et ille pro quo satisfit, aut idem debent esse, aut ejusdem nature : sed idem esse non possunt, quia Adam infinitum bonum Deo peccando abstulerat ergo oportuit, quod essent ejusdem generis: non autem essent ejusdem generis si hominem aluunde assumpsisset : ergo videtur, quod debuit hominem de genere Adae assumere.

2. Item, Deus nascituros de Adam multos salvandos previderat : sed Apostolus dicit, ad Hebr. u, 11, quod guz sanctificat, eb qui sanctificantur, ex uno omnes, supple, sunt: ergo necesse fuit quantum est de necessitate congrucntia, quod Christus sanctificans et qui sanctificantur, essent per naturam materi ex uno.

3. Item, Nihil unum in natura refertur ad duo principia sui generis, quae sunt principia secundum unam rationem non enim asini referuntur ad duos asinos active primo generantes, nec leones ad duos leones : ergo nec homines possunt referri ad duos homines. Sed si hominem aliunde assumpsisset, aut in illo vere esset natura humana, aut non. Si non : tune nihil valet nobis redemptio : quia pro nobis satisfacere non debuit, qui homo non fuit, ut supra probatum est. Si autem vere essct in ipso natura humana: tune natura humana una specie non referretur ad unum principium primum, quod est contra omnem nature ordnem. Ergo creator natures quae hunc naturee ordinem indidit, esset etiam natura perversor, quod esse non potest.

4, Item, In natura materiali recursus est ad materiale unum principium in illo genere : ergo hoc etiam erit in natura humana. Hoc igitur materiale, aut erit in primo homine, aut extra ipsum. Si in primo homine, tunc omnis homo materialiter erit ab illo, sicut est veritas : et Christus homo materiam sumere congruenter non potuit nisi ab illo. Si autem extra ipsum : crgo aliquid de materia possibili ad formani hominis possi- bilitate disposita (quia de illa loquimur) fuit extra principium propagationis nature humane. Sed quidquid est extra principium propagationis non propagatur : ergo alqua materia disposita ad formam hominis non propagatur, quod non est intelligibile : ergo necesse fuit, quod tota fuit intra. Si igitur Christus liomo esse debuit, ex materia Ade naturam assumere oportuit.

Solutio Ultimis rationibus consentiendo, dicimus quod Deo nihil est impossibile: sed quantum est de congrultate nature et satisfactionis, non debuit Christus aliunde quam de Adam hominem accipere.

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de potentia Dei absoluta, cui nihil est impossibile nec incongruum : quia eo ipso quod faceret, hoc congruum esset.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de extrahente de loco ad locum, et de extrahente per meritum satisfactionis : quia illum oportet distare a loco casus, istum autem ei qui cecidit in aliquo communicare licet, non in debito satisfactionis, nisi sicut ipse volens debitorem facit . unde communicabit in poona et natura.

Ad aliud dicendum, quod totum quod fuit acta m Adam, hoc pcene et debito pene subjacuit : et etiam quidquid tuit hoc modo originis : sed ipse origo esse potuit : sed non quidquid materialiter, id est, per corpulentam substantiam in eo fuit, subjacuit debito, licet pene subjaceret : quia Christus fuit in lumbis ejus per corpulentam substantiam. Unde dicit Augustinus, quod fuit in eo vulnus, et medicina vulneris : hoc tamen purgatum fuit antequam assumerctur. Unde possuimus dicere, quod totum in co subjacuit debito poene : sed ut assumptum de eo, non subjacuit debite poene : sed pewnalitatem voluntarie assumpsit, qui se- parare eam si voluisset, potuisset. Prima tamen solutio magis concordat verbis Augustini supra positis de Christi decimatione '.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de medicina spirituali et corporal: quia Spiritualis est per modum justitia, et satisfacientis : et ideo prout exigit justitia restitutionem querens, non dimittitur in ea reatus pcene nisi per poene sustinentiam : ideo conveniens fuit Christum de Adam naturam hominis assumere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2