Text List

Articulus 3

Articulus 3

An Christus debuit naturam assumere, que esset principium omniumn ?

ARTICULUS III. An Christus debuit naturam assumere, que esset principium omniumn ?

Secundo quaeritur, Utrum Christus debuit alicujus naturam assumere quae esset principlum omnium, sicut Adam?

Videtur autem quod sic : quia i. Dicit Apostolus ad Roman. v, 19, quod "sicut per inobedientiam unius hominis peceatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituuntur multi": ergo justitia debet esse propagabilis in uno, sicut peccatum : hoc autem esse non potest, nisi sit principium omnium : ergo videltur, quod natura quae estin Christo debet habere relationem principu ad totam naturam humanam.

2. Item, Haec est causa, quod peccata parentum non innascuntur parvulis quia licet ex ipsis propagentur, tamen in cis non inveniuntur sicut in principio totius originis humane : ergo per contrarium, quod justificantur ex uno, debet esse causa, quia originaliter in uno reparantur.

3. Item, Nullus magis satisfacere debet pro omnibus, quam ille qui est origo omnium, et in quo omnes peccaverunt : ergo videtur, quod cum Christus pro omnibus satisfacere venerit, quod eum qui origoO omnium erat, protoplastum scilicet, assumere debuit.

SED CONTRA : 1. Sicut prius probatum est, contra nature totius rationem est et ordinem, ut duo sint principia unius eodem modo principiandi : ergo Christus principium omnium hominum in conformitate nature esse non potuit, nisi ipsum Adam assunieret.

2. Adhuc autem sequerentur quinque maxima inconvenientia quorum primum est, quia assumptus et assumens essel una persona: et cum assumptus damnabiliter peccaverit, sequeretur quod Filtus Dei damnabiliter peccasset : quia quidquid agit hic homo vel egit, totum ageret Filius Dei assumens. Secundum est, quod cum tota natura Ade actualiter peccato subjacuerit, sequeretur quod Christi natura peceato subjacuisset, quod iterum falsum est. Tertium est, quod oporteret, quod gratia originaliter esset ex carne, sicut et peccatum : quia non posset fier! multiplicatio nisi secundum generationem qua Christus generaret : et hoc ipsum absurdum et horrendum de Christo etiam est cogitare. Quartum est, quod secundum hoc Christus homo non esset tunc generatione humana quia non poterit nasci, qui natus est. Quintum et ultimum est, quod secundum hoc Christus ex persona Ade personam assumeret, et persona personam consumeret. Que quia absurda sunt, dicendum quod Christus unum qui mate~ riale principium vel originale esset omnium principium secundum propagationem, assumere non debuit, id est, non fuit congruum.

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus loquitur per modum satisfactionis et meriti, et non propagationis nature materialiter vel originaliter, ;

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia licet peccatum per essentiam et formam non sit in carne sicut in subjecto, tamen causaliter est in carne: quia innascitur anim ex carne : sed gratia nec essentialiter nec originaliter potest esse nist ex Deo, et non nisi in subjecto spirituali quod est anima rationalis vel Angelus.

Ad aliud dicendum, quod licet nullus magis debeat, tamen nullus minus potest quam ille. Ad satisfactorem autem (ut supra probatum est) exigitur, quod possit et debeat : debeat ex natura, possit autem ex deitate sibi conjuncta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3