Articulus 13
Articulus 13
An Christus ab instanti conceptionis fuit plenus gratia et sapientia ?
Hic videtur Magister supponere quod supra determinat, scilicet Christum ab instanti conceptionis plenum gratia et sapientia fuisse.
SED CONTRA : Non habuit fidem, non habuit spem, non habuit peenitentiam : qua omnia gratiae sunt : non ergo plenitudinem divine gratia,
Solutio Fides quoad visionem fuit in Christo, sed quoad speculum et enigma in quo vidcet fides, non fuit in ipso, quia illa sunt imperfectionis. Spes autem est certa exspectatio future beatitudinis ex meritis et gratia proveniens, et secundum omnem modum non fuit in ipso, sed in quantum est certa ex merilis et unione, et gloriae sive beatitudinis corporis, non anime, fuit in ipso actus spei : quia gloriam corporis certus exspectabat. Peenitentiam autem non habuit : quia respicit peccatum précedens, sed pro nobis tantum actum pcenitentiae exhibuit : quia solvit pceenas pro peccato nostro debitas, et quia fuit hostia pro peccato nostro : propter quod etiam dicitur peccator ab Apostolo dicente : Hum get non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit* Deus, et iteruin de peccato damnavit peccatum in carne: et dicitur ibi peccatum quia fuit hostia pro peccato.
On this page