Articulus 12
Articulus 12
Utrum in Christo ab infantia fuerit aliqua ignorantia, vel habuerit omnem seventiam ?
Hoc etiam videtur i. Per auctoritatem Leonis Papae in sermone de Epiphaniadicente sic: "Adoraverunt infantem in nullo ab aliorum generalitate distinctum."
2. Item, Christus humilitate descendit sub omnes : ergo videtur cum magis humilis sit ignorans, quam omnium habens scientiam, quod hune defectum propter nos assumere debuit.
3. Item, Chrysostomus super Joannem, reprehendit librum de infantia Salvatoris, dicens quod in infantia ab aliis infantibus non differebat.
4. Item, De natura infantis videtur esse ignorantia vel nescientia : ergo videtur curn Christus omnia nobis naturalia assumpsit. quod assumpsit illam. Prima probatur per ilud quod Philosophus dicit in principio naturalium, quod pueri in principio vile omnes viros existimant patres, et fceminas matres, et postea discernunt : ergo videtur, quod hoc sit naturale eis.
Solutio Dicendum, quod Christo numquam competit ignorantia vel nescientia, sed omnium scientia ab instant. conceptionis sue, ut probat Magister in Littera, quadruplex, vel triplex, ut dictum est, scilicet increata, unita Verbo, etcomprehensoris: et secundum primum statum similis fuit scientiae quam acceperunt Angeli a principio sue creationis. Cognitio autem comprehensoris est cognitio presentis uniti, et ideo reducitur ad scientiam unionis, hoc est, quam facit unio: et sic erunt tres scientie Christi. Quarta autem experimentalis fuit in eo quemadmodum actus non faciens habitum, ut dictum est per Apostolum ad Hebreos, quod didicit ex tis quae passus est obedientiam '.
Ad auctoritatem autem Leonis dicendum, quod loquitur secundum id quod exterius in ipso apparebat : et eodem modo solvendum est dictum Chrysostomi.
Av atiup dicendum, quod descendere in id quod contrariatur merito et beatitudini non est humilitatis, sed fatuitatis : et heec est ignorantia et nescientia, quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum 2,
Ad aliud dicendum, quod hoc non est de natura infantis nisi secundum statum nature corrupte, qui Philosophis notus erat. Sienim Adam non peccasset, determinatum esset quantum perfecti scientia et gratia secundum statum animalis vite nasceremur, licet non perfecti in quantitate propter necessitatem materni uteri.
On this page