Articulus 1
Articulus 1
An Christus habuerit omnium settorum a Deo scientiam ?
Circa primum incidit questio de tribus articulis, scilicet an Christus habuerit omnium scitorum a Deo scientiam ?
Tertio, Utrum illa scientia fuerit vel sit scienta comprehensionis, vel simphicis intelligentiw tantum ?
AD PROBANDUM autem quod non habuerit omnium scientiam, rationes adducuntur in Litlera, et iste subjaceant.
1. Nibil creatum est infinitum, nec infinite capacitatis : anima Christi est creata: ergo nec est infinita, nec infinite capacitatis. Numerus autem scitorum a Deo est infinitus, quod probo sic: Augustinus dicit in libro XXT de Civitate Det, quod numerorum species quamvis infinite sint, tamen in illius scientiae modo sunt finite, cujus scientia non est numerus: ergo patet divinam scientiam esse infinitorum.
Item, Bonitas Dei est infinita, et similiter potentia, et quidquid in Deo est totum infinitum est, et Deus perfectissimus sui est contemplator: ergo si anima Christi scit hoc quod scit Deus, ipsa scit et comprehendit infinita, quod esse non videtur, cum ipsa sit creta.
2. ftem, Deus scit quidquid potest facere : potest autem facere quae numquam sunt, fuerunt, vel fient : ergo anima Christi scil quz numquam sunt, fuerunt, vel fient: et hoc falsum est, quia quod numquam fuit, est, vel erit, non scitur.
3. Si forte dicas, quod anima Christi scit infinita esse infinita, sed non comprehendendo infinita: hoc nihil est, quia nos etiam scimus illo modo infinitum : unde in hoc non differt scientia anime Christi a nostra scientia.
Si prorprer hoc aliquis dicat, anima Christi comprehendit in se infinitatem Dei, scilicet infinitam bonitatem, et veritatem, et sic de aliis. Contra :
1. Quidquid comprehenditur, comprehendentis intellectu circumscribitur, ut dicit Augustinus in libro de Videndo Deum ad Probam: "Quidquid autem intellectu creato circumscribitur, hoc intellectu finitur, quia sic continetur intellectu quod nihil ejus est extra:" ergo quod comprehenditur, finitur: nihil autem finitur nisi quod finitum est: ergo quod sic ab anima Christi comprehenditur, finitur: sed comprehenditur infinita Dei bonitas, veritas, ete. ergo Deus est finitus, quod est heresis.
2. Ttem, Licet capacitas anime Christi major sit, quam potest esse creature simplicis alicujus, tamen ipsa non est infinita: ergo non commensuratur infi- nito. Nihil autem comprehendit aliud, nisi quod potest mensura capacitatis super jllud : ergo capacitas anime Christi cum non possit commensurari infinito, non comprehendit infinitum aliquod in Deo: et sic patet, quod in numero scitorum non habet aequalem cum Deo scientiam.
Ulterius autem objicitur sic : 1. Dicit Augustinus, quod talis est unio quae facit Deum hominem, et hominem Deum: et omnia quae vera sunt de Deo, vera sunt de homine, et e converso: sed Filius Dei scit infinita: ergo hie homo scit infinita: et nihil scit hic homo, nisi quod scit in anima ejus : ergo ipse comprehendit infinita.
2. Item, Ad Philip. II, 11: "Omnis lingua confiteatur qua Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris". Quia igitur hoc per passionem meruit, ut ibidem dicitur, hoc intelligitur secundum hominem: ergo secundum hominem in gloria est Dei Patris, ut videtur: non autem est mn gloria sua, nisi sciat ea quae ille seit: ergo equipollet ei in scitis et numero scitorum, ut videtur.
3. Item, Ex unione anima illa habet aliquid super nos : cum igitur nos attiagamus id quod est infinitum et non comprehendamus, ipse ert attingens per intellectum et comprehendens.
Solutio Dicendum sine prajudicio, quod anima Christi scit omnia quae Deus scit, sed nonomnia eodem modo. Infnitatem enim Dei quae non mensuratur aliquo extrinseco claudente ipsam, sicut sepius dictum est in primo libro Senfentiarum super secundam et tertiam distinclionem, ipsa anima Christi non claudit comprehendendo : sed solus Deus comprehendit se, quia sibi soli ipse finitus est, eo quod nihil de se est extra seipsum. Si enim diceremus cum concludi comprehensione capacitatis anime ChriSti, videtur mihi, quod hoc redundaret in blasphemiam deitatis Christi: et tantum daremus jam humanitati sue, quod. derogaremus divinitati ejusdem, quod non est faciendum. Sic igitur dicendum, quod omnia scit qua Deus, sed non omnia eodem modo: quia non comprehendendo quidquid Deus scit, sed tantum comprehendit omnia scita a Deo que non sunt Deus: sed hoc scitum a Deo quod est Deus non comprehendit.
Dicendum ergo ad primum, Cum dicilur Deus scire infinita, potest intelligi dupliciter, scilicet quod sciat infinita per numerum, vel infinita quasi In mensura qua est ipse. Et secundo modo verum est, quod scit quaedam quae sunt intinita quasi in mensura quae est ipse: et hec scit anima Christi, sed non comprehendit. Infinita autem per numerum non sunt nisi secundum quid, scilicet in potentia additionis infinite, ut dicit Philosophus: et in potentia cause efficientis, scilicet quia ipse potest facere infinita, et scit se posse hoc: et tamen non sequitur per hoc quod infinitorum actu sint species in ipso: etex hoc non sequitur, quod Deus sciatintinita, nisi scire sit idem quod infiniti scientiam habere: et ideo licet anima Christi sciat omnia quae Deus scit, non sequitur quod sciat infinita.
Quidam autem dicunt hic aliter et distinguunt triplicem scientiam in Deo: scilicet approbationis, quae tantum bonorum est: et visionis, qua est eorum quorum rationes sunt apud ipsum: et simplicis intelligentiee, quam dicunt esse omnium quae aliquo modo existunt, ut privationes, et eorum quae sunt in potentia tantum. Et dicunt, quod anima Christi scit omnia primo et secundo modo scita a Deo, et non tertio modo. Sed ex hoc sequitur duplex inconveniens : unurm scilicet quod anima Christi non parificetur Deo in numero scitorum, quod est contra hoc quod hic dicitur sine exceptione. Aliud est quod eadem radione cliam nescit mala, quia illa simplici intelligentia noscuntur.
Ad hoc autem quod Augustinus dicit, quod infinite species numerorum in illius scientia finite sunt, cujus scientie non est numerus. Dicendum, quod hoc verum est: non tamen oportet, quod sciat infinita : quia cum sua scientia sit causa omnis rei quae non est per privationem dicta, siin sua scientia essent infinite species numerorum, ipse produceret infinitas species numerorum, quod falsum est. Unde intellectus est Augustini, quod sua scientia quae est causa entis, et non limitatur per ens creatum, comprehendit id quod est infinitum in potentia divisionis et multitudinis, id est, secundum quod semper aliquid potest sumi extra ipsum : non tamen comprehendit ita quod per speciem causet ipsum, quia sic jam esset infinitum finitum, quod esse non potest.
Ad hoc autem quod objicit, quod Deus scit quod numquam erit, vel est, vel fuit. Dicendum quod hoc scit hoc modo quo est in causa: non autem est in causa nisi per exemplar : unde etiam Deus non scit nisi sciondo se id posse cujus est exemplar in ipso: unde sciendo se in tali potentia causandi scit illud: non tamen sequitur, quod simpliciter sciat ilud: et eadem est etiam solutio de infinito: non enim sequitur, quod si scit infinita per potentiam producendi infinita, quod sciat infinita simpliciter.
Ad noc quod objicitur, quod si anima Christi scit non comprehendends, guod non differt a nostris animabus, dicendum quod hoc non est verum: adhuc cnim differt in duobus, scilicel in numero: quia nulla pura creatura omnium notitiam habet quae Deus scit, sicut dicit Tsidorus, quod Trinitas sibi soli nota, et homini assumpto: et sic dicit Augustinus, quod anima Christi omne bonum amat, et nihil amatur nisi cognitum : ergo omne bonum cognoscit: unusquisque autem aliorum Sanctorum tantum cognoscit, quantum Deus vult sibi revelare. In modo etiam, quia quasi excessive capacitas sua recipit et plus de quolibet cognoscibili, quam aliquis aliorum.
Apintup autem quod in contrarium aa, objicitur, dicendum quod haec bene conceditur, quod hie homo omnia comprehendit quae Deus comprehendit: quia hichomoe supponit personam in tribus substantiis et duabus naturis: sed non sequitur ulterius, si Aic homo comprehendit, quod secundum quod homo comprehendit, si ly secundum notat nature conditionem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in 4, persons est in aequalitate gloriae Dei Patris: secundum autem quod homo, est in gloria inferiori, sed altiori quam aliqua creatura,.
Ad aliud dicendum, quod nos nec om- ay nine scimus quae Deus, nec comprehendimaus infinitum pelagus substantia divine, sed attingimus: Deus autem omnia comprehendit et omnia scit: unde Christus secundum quod homo est unitus, conformatur ei in numero scitorum in quo nos excedil, et est sub ipso in modo comprchensionis.
On this page