Text List

Articulus 2

Articulus 2

An illa scientia quam Christus de omnibus habet, sté in contemplatione Verbi stbi uniéi, vel in alique habitu formalt ?

ARTICULUS II. An illa scientia quam Christus de omnibus habet, sté in contemplatione Verbi stbi uniéi, vel in alique habitu formalt ?

Secundo quaeritur, Utrum illa scicntia quam Christus de omnibus habet, sit in contemplatione Verbi sibi uniti, vel in aliquo habitu formali in quo cognoscat omnia : sicut Angeli in principio sue creationis receperunt habitum in quo cognoscunt omnia?

Et videtur, quod habitu cognoscat Christus: quia 1. Anima Christi non est imperfectior, sed altior Angolis: ergo data Angelorum dabantur ei: Angelis autem datus est habitus a principio creationis: ergo et anime Christi. .

2. Hem, Non est intellectus nisi per assimilationem intelligentis, et ejus quod intelligitur: sed anima Christi intellexit omnia: ergo assimilata fuit omnibus : hoc autem non potest esse nisi per habitum el species omnium: ergo habitum cognitionis et species omnium habuit apud se.

3. Item, Sicut se habet materia ad formas artis vel natura, sic se habet intellectus rationalis ad species rerum coenoscibilium : sed materia non est actu nisi per speciem et formam susceptain : ergo mtellectus possibilis non fit actu nisi per species receptas vel a creatione, vel per abstractionem a rebus: non autem habuit ab instanti conceptionis per abstractionem a rebus: ergo habuit datas per creationem, ut videtur.

SED CONTRA: i. Triplex est cognitio Angelorum, ut elicitur a verbis Augustini, scilicet vespertina, qua cognoscunt res in proprio genere rerum, in qua obumbrantur umbra privatioms trahentis ad occasum semper. Et secunda qua cognoscunt res in seipsis. Et terfia quae est nobilor als, quae est in Verbo. Cum igitur illa, scilicet quae est in Verbo, habiiuales formas non exigat, eo quod Verbum priesentius est contemplanti, quam aliqua species esse possit, multo magis anima Christi unita Verbo hujusinodi species non requirit.

2. Item, Non fieret intellectus sine presentia rei intellect: magis autem presens est quod per essentiam est in anima, quam id quod per similitudinem tantum : et magis presens est penetrans intellectum sui simplicitate, quam attingens quasi extrinsecus tantum: sed Verbum penetrat per se intellectum contemplantis: ea autem quae essentialiter sunt im anima, ut justitia, temperantia, fides, et hujusmodi, non tangunt vel informant animam extrinsecus; ergo magis presentatur Verbum, quam aliquis habitus possit preesentare sed adhuc magis presentatur anime quam sibi unit el eam penctrat: ergo cum hes sit anima Christi, anima Christi in Verbo et non in aliquo alio cognoscit omnia.

3. Item, Omnia non possunt cognosci nisi in eo in quo sunt quodammodo omnia: sed in nullo habitu Angelorum vel natura sunt omnia: quia ea quae subjacent libero arbitrio, non sunt ordinata, nec aliquid potest in ea comprehendenda cognoscendo prout dependent a futuro, nisi solus Deus: ergo haec non possunt cognosci nisi a Deo solo: ergo anima Christi non potuit hac cognoscere nisi in Deo: ergo non cognovit ea in aliquo habitu recepto.

Solutio Sine prajudicio dicimus, quod anima Christi cognitionem omnium ut omnium non habet nisi in Verbo: quia illi soli anime quam sibi univit, se quoad omnia cognoscibilia ostendit, aliis autem Angelis et animabus beatis quantum vult, et quantum merucrunt.

Ab ip autem quod primo objicitur, dicendum, quod anima Christi non habet habitus qui sunt similitudines omnium, hoc potius est signum quod plus collatum est ei quam aliis Angelis: quia in precedenti distinctione determinatum est, quod habet habitum in quo cognoscit omnium naturalium ordinem et processum sicut Angeli: sed omnium cognoscibilium a Deo non est iste habitus, quia Angeli non cognoscunt omnia : unde supra hoc habet unionem ad Verbum in quo semper omnia contemplatur et cognoseit. .

Ad aliud dicendum, quod assimilatio duplex est. Uno modo per abstractionem : et alio modo per conversionem ad id quod est causa et ars prima omnium, et hoc secundo medo per conversionem et unionem ad Verbum anima Christi habuit assimilationem intellectus cum omnibus.

Ad aliud dicendum, quod illa similitudo est vera de intellectu acquirente scientiam rerum : et hoc non competit animes unite summa perfectioni : quia illa non potuit subjacere ignorantia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2