Text List

On this page

Articulus 11

Prev

How to Cite

Next

Articulus 11

Articulus 11

An hoc verum sit quod dicit Hilarius, Christus pati potuit, sed passibilis esse non potuit ?

ARTICULUS XI. An hoc verum sit quod dicit Hilarius, Christus pati potuit, sed passibilis esse non potuit ?

Deinde quaeritur de nota Hilarii in fine affixa, ubi dicit quod pati potuit, et passibilis esse non potuit.

Hoc enim videtur falsum : quia cujus est actus, ejus est potentia. Si igitur po- tuit ipse, secundum actum fuit possibilis ; et sic falsum videtur quod dicit.

Solutio Hilarius adhuc loquitur secundum primum modum : quia passibilis dicit potentiam quam ipse accepit non fundari in natura secundum compositionem ex contrariis passibilibus, sed ex natura corrupta corruptione vitii: et hac potentia non necessario est, cujus est actus : sed cujus est actus, illius est potentia secundum naturam illius actus, non secundum modum disponentium accidentium potentia : et hoc est quod intendit.

PrevBack to TopNext